http://scta.info/resoure/lectio17/reims/transcription

Lectio 17, De fide [Reims Transcription]
[Quomodo Deus subiectum theologiae est]

Sciendum est quod in lectione praecedenti dictum fuit quod deus est subiectum theologiae et hoc secundum unum modum sive sub quadam ratione secundum quam potest elici in mediate immediate iudicium quod deus est universaliter perfectus et hoc potest contingere tripliciter vel quia conceptus quem habemus est simpliciter conceptus vel aequivalenter sive synonyme significans sicut hoc complexum universaliter et in mense immense perfectus vel quia est connotans quod deus est universaliter et immense perfectus vel quamquam sit simplex existens tamen de natura primaria sua hoc significat

[De praedicatis Dei]

ubi advertendum quod deus nisi a seipso est comprehensibilis ideo non est aliquis conceptus nobis possibilis adaequate et sufficienter deum repraesentans sed praedicata creaturarum nobis nota transferimus in deum ipsum per quamdam similitudinem unde quia videmus creaturam existere et quod esse in ea est denominatio perfectionis ideo per quamdam similitudinem dicimus deum existere quia etiam videmus creaturam vivere et quia hoc est de nominatio perfectionis in ipsa ideo deo attribu imus vivere et ita de intelligere et velle et aliis praedicatis perfectionem dicentibus quae reperiuntur in creaturis deo attribuimus propter penuriam vocum et propter defectum conceptuum propriorum ipsi deo quia nec grammatici nec mathematici potuerunt habere huiusmodi conceptus proprios ipsius dei ubi est notandum quod aliqua praedicata dicunt perfectionem simpliciter alia vero dicunt perfectionem limi tatam et per consequens dicentem in perfectionem imperfectionem et materiam istam tractat anselmus in monologiis ubi dicit quod perfectum simpliciter est illud quod melius est ipsum quam non ipsum et quod in quolibet melius est ipsum quam non ipsum quae quid descriptio potest decla rari sive exponi sic ut perfectum simpliciter vocet denominationem perfectionis simpliciter seu praedicatum perfectionale simpliciter et tunc diffinitio debet sic intelligi quod illud dicitur esse perfectum simpliciter id est perfectionale praedicatum simpliciter sive praedicatum denominationis perfectio nis simpliciter quod sic se habet quod eo ipso quod com petit alicui illud arguitur esse perfectius quam si sibi non competeret vel quam sit aliud cui non competit

verbi gratia esse vivens est de nominatio perfectionis sive praedicatum perfectionale simpliciter quia eo ipso quod aliquid est vivens argu imus illud esse perfectius non viventibus et sic de aliis et ista est ymaginatio imaginatio augustini in pluribus locis viventia enim sunt perfectiora non viven tibus et intelligentia non intelligentibus et sic semper ascendendo secundum perfectionem specierum Istud introduxi pro tanto quia huiusmodi perfectio nalia praedicata simpliciter attribuimus deo et non alia Alia vero sunt praedicata limitatiam perfectionem dicentia et per consequens dicunt quamdam inperfectionem imperfectionem sicut sunt esse hominem esse asinum etc et talia praedicata non attribuimus deo nisi istud reperiatur in scriptura ut quod deus est homo Advertendum est igitur quod huiusmodi praedicata quae dicuntur de deo univoce ymmo immo solum per quamdam inpropriam impropriam translationem et istud supponitur pro praesenti quia alias tractabitur magis particulariter

[Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo]

Unde hic intendo loqui quasi de principiis supponendo et ponendo plura sine probatione Pro habendo materiam in sequentibus Ideo advertendum est quod huiusmodi praedicata quae deo attribuimus competentia creaturis haec sunt sicut dictum est propter penuriam vocum et deffectum defectum conceptuum propriorum ipsius dei et istud provenit ex 2ci radice ex una parte incomprehensibilitatis divinae in mensitatis immensitatis et perfectionis ipsius Ex alia parte limitatio et debilitas ingenii huma ni Et ex istis duabus consurgit quod diver sa praedicata oportet nos deo attribuere quia alias non possemus de deo quidquam loqui et in ista radice sit duplicata fundata est opinio dicentium sive ponentium formalitates in deo nam deus est simplex et omnino ydenticus identicus absolute quia tamen non possumus totam latitudinem suae bonitatis comprehendere ideo dixerunt aliqui quod sic cognoscendo deum est multiplicitas conceptuum secundum perfectiones sibi attributas Ita etiam a parte rei ymaginanda imaginanda est quaedam diver sitas formalis a qua sumerentur dicti conceptus

Et breviter ut istud intelligatur planius ymaginandum imaginandum est quod sicut in modo cognoscendi ipsius dei habemus diversos conceptus dicentes perfectionem habentes ordinem inter se quae sunt denominationes perfectionis sive praedicata perfectio nalia simpliciter Et breviter tot sunt praedicta talia quot sunt species factae vel factibiles quia semper perfectiori speciei correspondet praedicatum perfectionale trans cendens Et ita proportionaliter ymaginandum imaginandum est quod sicut huiusmodi praedicata attribuimus deo propter penuriam vocum seu propter defectuum defectum conceptuum quod ita realiter a parte rei in deo sit aliqua formalis ratio essendi alia vivendi alia intelligendi et ita de aliis et licet isti subtiliter ymaginati imaginati fue rint tamen deo dante ista materia inprobabitur improbabitur et in particulari tractabitur et intendo ponere oppositum

Ideo pro nunc dico quod ista opinio de huiusmodi formalibus non est vera licet sit probabilis Ista opinio ut praedixi sumpsit originem ex duplici radice praetacta quia Iudicio meo illi sunt opinantes omnino non potuerunt in venire invenire aliquem conceptum totius divinae immensitatis repraesen tativum ymmo immo propter varietatem conceptuum quos deo attribuimus ymaginati imaginati fuerunt praedictas formalitates

[Nomen proprium Dei]

Ex ista ymaginatione imaginatione sequitur quod omne nomen proprium sive aequivoce dictum de deo est simpliciter singulare unde guillelmus parisyensis in libro de divinali misterio tamen alio nomine in libro de trinitate infert consequenter ad prae dictam ymaginationem imaginationem quod esse sive ens est proprie trinus singularis in prima sui significatione et soli deo competens Consequenter dicit ad praedictam ymaginationem imaginationem quod quilibet conceptus dei proprius connotat sive includit esse de primaria sui significatione et non aptitudinem ad inperfectiones imperfectiones cum exclusione possibilitatis non essendi et in isto conceptu dei est origo veritatum et errorum multorum et hoc dictus doctor inducit per longum processum in praedicto libro

Et ideo proprissime responsum fuit moysi quaerenti ab ipso quis esset dicendo ego sum qui sum Et iterum dixit christus in illo loco qui est misit me ita quod ipsemet deus usus est isto vocabulo esse tamquam sibi proprio sequitur igitur fuit sibi nomen includens sive connotans negationem inperfectionis imperfectionis et affirmationem actus puri cum exclusione possibilitatis non essen di Et licet hic ponantur plura complexa nichilominus nihilominus conceptus dei est incomplexus nam licet conceptus sit incomplexus tamen est apparentia multarum complexionum Ita quod ymaginandum imaginandum est quod licet sit incomplexus tamen est apparentia quaedam ex qua eliciuntur iudicia multa

[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]

consequentur infert quod in so lo deo idem est esse et essentia non solum quantum ad rem sed quantum ad modum concipiendi ita quod eius essentia non posset concipi proprio conceptu quin essentia ipsius con cipiatur in esse existentiae ista enim positio quod esse et essentia distinguuntur in eodem est multum difficilis cum multi philosophi et alii doc tores sunt in hoc concordes unde boethius in libro de problematibus expresse ponit quod aliud est res ipsa et suum esse Albertus magnus idem ponit gandavensis idem ponit sanctus thomas idem ponit aegidius de roma idem ponit guillelmus parysiensis idem ponit

[Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur]

et licet ista materia sit multum difficilis et sint plures modi intelligendi eam Tamen pro nunc sciendum est quod duplex est modus ymaginandi imaginandi quod esse distinguitur ab essentia

unus modus esset quod essentia et esse distinguuntur ad modum quo ponuntur formalitatum distinctiones in eodem nam positio et distinctio formalitatum non tollit ydentitatem identitatem realem sicut secundum ponentes formalitates in deo quod alia ratione formali dicitur sapientia alia ratione formali dicitur bonitas et sic de aliis tamen cum isto concedunt quod bonitas et sapientia sunt idem et tamen distinguuntur formaliter

Alius modus esset et credo facilior et est modus guillelmi parisiensis secundum quem modum dicit se intelligere philosophos et alios doctores sic opinantes ymaginatur imaginatur enim quod creatura quantum est de se est ens fluxibile insufficiens ad esse intantum quod requirit in civitate dei ad suum esse Et consequenter ymaginatur imaginatur quod esse creaturae sit deus et quod creatura sic denominetur extrinsece esse a deo sic causa conservante Ita quod sicut principia notitiae in anima dato quod non inhaereat formae nec informet immu tans tamen potentiam vitaliter denominat potentiam esse cognoscentem formaliter ita quod est formaliter notitia ipsius potentiae Ita prae sentia dei realiter denominat rem existere et est formaliter existentia rei et istud confert multum in dicendum inferius

[Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis]

Sequitur ergo quod omnis conceptus proprius de deo significat esse et per consequens dato quod sit simplex tamen aequivalet quodammodo propositioni et circa hoc videlicet quod una notitia simplex aequivalet propositioni possent multa notari et illud ponit gregorius expresse de propositione mentali quod est simplex notitia et tamen aequivalet in significando propositioni

de subiecto enim theologiae certum est quod subiectum primae theologiae est simplex et est complexum aequivalenter quia est ipsamet notitia divina ymmo immo est notitia omnium principiorum et conclusionum ita quod in ratione imper fectionis subiecti est quod subiectum non contineat et repraesentet omnia principia et omnes conclusiones illius scientiae cuius est subiectum et ideo subiectum primae the ologiae sit perfectum et nobilissimum repraesentat omnia principia et omnes conclusiones ymmo immo est notitia conplexa complexa et incomplexa proportionalis est etiam notitia kategorica ypothetica hypothetica notitia modalis et sic de aliis praeter hoc quod non est notitia impossibilis et falsa

[Utrum sit notitia contingens de subiecto theologiae?]

Utrum autem sit notitia contingens est alia quaestio Aliqui tamen concedunt quod deus est notitia contingens id est deus est respectu alicuius contingentis notitia et significatum propositionis contingentis et secundum hoc posset dici propositio contingens antichristus erit quia concedimus quod deus est contingenter notitia respectu huius antichristus erit et si inferatur igitur erit contingenter cognitio debet addi per modum signi posset tamen concedi quod deus esset propositio contingens prout li contingens attribuitur propositioni id est quod est aliqua acceptio res pectu propositionis contingentis non tamen potest esse falsa et non capiendo li contingens prout est differentia rei sed propositionis et isto modo conceditur quod deus est propositio contingens prout li propositio contingens convertatur cum illo complexo deus est notitia alicuius quod potest fore et potest non fore cum isto tamen stat quod in deo nulla sit contingentia prout li contingens est differentia rei ut distinguitur a signo ymmo immo semper remanet summa neccessitas necessitas de subiectis enim theologiae bonorum plura possent dici sed pro nunc transeo veniendo magis ad propositum scilicet ad subiectum fidei apud nos dico ergo sicut prius quod huiusmodi conceptus dei prout est subiectum theologiae non potest haberi apud nos sine adiuto rio fidei vel speciali dei gratia cum magna di ligentia quia devenire ad huiusmodi conceptum in quo relucet quodammodo divina et immensa bonitas diffinitionum est ymmo immo huiusmodi conceptus inclinat et trahit intellectum ad considerationem et amorem ipsius primae veritatis Ideo plures ratione deffectus defectus huiusmodi conceptus sive subiecti inciderunt in varios errores quia non habent subiectum in quo plurimae veritates fundantur

Ex quo sequitur quod magna sollicitudo sive diligentia debet exhiberi sive adhiberi de habendo huiusmodi conceptum et consequenter dictum est procedere per actus reflexos videlicet ut simus tuti de huiusmodi conceptum habendo quia dicit philosophus primo caeli quod minimus error in principio in fine max imus est Ex quibus sequitur quod ex ignorantia huiusmodi conceptus inciderunt philosophi in varios errores circa proprietates ipsius dei quidam scilicet po nentes eum solum agere libere libertate compla centiae et hoc erat quia non concipiebant bene ipsum deum quia si concipissent eum ut universaliter perfectum statim conclusissent eum liberum liber tate contradictionis quia esse liberum saltem in illo qui non potest abuti sua libertate secundum dictamen rectae rationis a quolibet bene disposito iudicaretur esse denominatio perfectionis simpliciter et per consequens concepissent ipsum deum ut universaliter perfectum non negassent istam propositionem a deo et notanter dicitur ab intellectu bene disposito quia forte tenentes oppositum affecti erant ad oppositum dixissent quod non esset ipsi deo denominatio perfectionis simpliciter esse liberum libertate contradictionis ymmo immo quod fuisset contra bonum et debitum regimen universi et ista esset responsio affectata ad oppositum et non Iudicii bene dispositi indifferenter ad u tramque partem ideo etc

Consequenter circa hoc erravit commentator 5o metaphysicae dicens ipsam primam causam nichil nihil posse agere ad extra nec etiam aliquid cognoscere et istud etiam convenit ex deffectu defectu praedicti conceptus quia si bene concepisset deum esse per fectum et perfectissime regens universum non negasset ab eo cognitionem illorum quae regit quia nichil nihil potest bene regere aliqua nisi cognos cat illa quae regit et hoc bene testatur aristoteles dicens entia nolunt male regi pluralitas principium mala unus ergo princeps unde ad bene regendum pollitiam politiam tam in prin cipatu naturali quam pollitico politico oportet principem habere notitiam sui regiminis quia alias ageret sicut fatuus vel caecus qui non cognosceret sub datos suos Ideo dicitur quod commentator in hoc non bene intellexit aristotelem quia 9no metaphisicae aristoteles bene vult quod scientia dei non dependet a rebus ad extra ymmo immo potius econtra et sic deus habet notitiam et scientiam aliorum a se nec tamen capit a rebus ad extra sed habet a se Similiter erraverunt sequentes opinionem epicurii di centis deum nichil nihil curari sed voluptari id est delectari in seipso quia licet cognoscat res ad extra non tamen curat utrum bene vel male regantur modo si bene concepisset perfecte deum ut creatorem et gubernatorem creaturarum non propter bonum ipsius dei Sed propter bonum creaturarum hoc non dixisset de divina providentia Et consequenter dicit ipse epicurus omnia fieri a casu contra quem et ad eius reprobationem fecit lactan tius librum de ira

Consequenter ex eadem radice negavit erravit tullius negando ab eo praescientiam futurorum et ad hoc fuit coactus propter futura contingentia sicut testatur augustinus libro quinto de civitate dei capitulo 9no nam ipse consideravit leges consuetudines et deliberationes quae fiunt et ideo conclusit contingentiam futurorum quia alias consilia orationes essent omnino in utilia inutilia et alia huiusmodi quod non est dicendum et tunc quia non vidit competentem divinae scientiae cum con tingentia huiusmodi futurorum praescientiamb negavita ipsius dei et hoc ut dictum est testatur augustinus 5to de civitate dei ubi etiam loquitur de fastis fatis ita quod opinio quaedam fuit quod fata neccessitabant necessitabant hominem et omnia fatata Unde dicebant volentem ducunt fata voluntem trahunt ita quod si homines conformabant se satis fa ta ducebant ipsum et si non conformabant tunc fata trahebant et ista opinio repro babitur suo loco et tulius eam etiam reprobat qui ponit contingentiam futurorum ita quod generaliter in philosophis et in aliis omnes errores circa deum et circa perfectiones ipsius dei sumpserunt originem ex deffectu defectu conceptus dei quia non conceperunt deum sufficienter

Ubi est notandum quod datur latitudo conceptuum ipsius dei quorum quilibet est aptus na tus esse subiectum theologiae post esse ipsius primae theologiae Ex quo quod ille est in mensus immensus simpliciter et perfectissimus

Alii essent secundum quod plura vel pauciora iudicia possunt elici de deo vi illius conceptus et secundum etiam multitudinem praedicatorum attributorum ipsi deo relucentia illius conceptus et quanto esset perfectior conceptus tanto in plures veritates posset in theologia tam practicas quam speculativas Ex quibus sequitur quod habito huiusmodi conceptu nulla propositio contingens de futuro concernens fidem nostram debet negari etiam supposito quod non esset revelata a deo igitur concessa divina omnipotentia facilissimum etiam esset inducere quod deus est omnipotens et quod deus potuit crea re mundum

Sequitur etiam nullus effectus potest adaequari divinae potentiae facilissimum etiam est inducere quomodo deus assistit spebus panis quomodo est incarnatus quomodo resur rexit quomodo virgo peperit christum et omnia huiusmodi considerata omnipotentia ipsius dei habito conceptu ipsius dei res enim in latitudine creabilium infra latitudinem creabilium secundum gradationem suarum specierum diversas habent proprietates et perfectiones quid igitur mirum si res aliqua existens extra totam latitudinem crea turarum habeat diversas et mirabiles proprie tates non repertas in creaturis et ideo per prae dictum conceptum intellectus disponitur et facilitatur ad credendum omnia miracula quae sunt circa fidem nostram

Sequitur ulterius quod ex deffectu defectu praedicti conceptus provenit error manichaei ponentis duo principia rerum unum malum et aliud bonum quia si concepisset deum ut in mense immense perfectum non posuisset aliquod principium malum igitur non fuisset aliquod malum potens sibi resistere ex quo esset in mense immense perfectum

[Ratio primaria pro erroribus philosophorum]

Et breviter dicendum quod generaliter omnes erro res quos habuerunt philosophi de ipso deo et eius proprietatibus habuerunt ortum ex deffectum defectum praedicti conceptus licet aliqui habuerunt unum conceptum ipsius dei quia non omnis conceptus ipsius dei est sufficiens ad hoc quod sit subiectum theologiae etc