http://scta.info/resoure/lectio15/sorb/transcription

Lectio 15, De fide [Sorbonne Transcription]
[Recapitulatio duarum praedictarum conclusionum]

Sciendum est quod in praecedenti lectione positae fuerunt duae conclusiones una fuit quod actus sciendi et actus fidei de eodem sunt compossibiles 2a secunda fuit quod lumen naturale in infinitum ascendit per latitudinem veritatum a principiis distantium.

[Circa primam conclusionem: opinio quod actus fidei actus scientificus non sunt compossibiles]

et circa primam conclusionem tacta fuit oppinio opinio communis quod actus fidei et actus scientificus respectu eiusdem non possunt simul stare

[Opinio Petri de Candia]

nihilominus considerando materiam sciendum est quod magister petrus de candia in ista materia ponit istam conclusionem quod licet actus fidei et actus scientificus sic sunt impossibiles respectu eiusdem quod impossibile sit aliquem assentire eidem actu fidei et actu scientifico tamen sunt simul possibiles subiective ita quod conclusio sua est ista quod actus fidei et actus sciendi de eodem sunt simul compossibiles in eadem potentia subiective non tamen sic quod quilibet illorum actuum immutet vitaliter potentiam ita quod nullus immutat vel si aliquis immutat alter non

[Responsio ad opinionem Petri de Candia: quattuor conclusiones circa rationem cognitionis]

Circa istam conclusionem possent poni multa quae pro nunc non discutientur ad plenum sed solum ponentur aliqua in generali et possunt poni in modum conclusionum

[Prima conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" essentialiter]

primum dictum est cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter cognitio ita diceretur generaliter de quocumque actu cognoscendi probatur sic primo quia circumscriptis potentia et obiecto cognitio non maneret cognitio igitur etc consequentia tenet quia illud quod est intrinsece aliquale semper remanet tale omnibus extrinsecis circumscriptis antecedens patet quia si non esset potentia praeceptiva talis qualitas quae est cognitio non esset cognitio quia nec sibi quia non cognovit nec potentiae quia per casum nulla est potentia

2o secundo probatur conclusio praedicta quia si cognitio esset essentialiter et extrinsece cognitio tunc cum quilibet gradus repositus in latitudine cognitionum dicat perfectionem similiter repositam sub latitudine viventium sequeretur quod cognitio viveret et per consequens esset perfectior subiecta non vivente quod est falsum cum sit quaedam qualitas

3o tertio ad idem sic si cognitio poneretur in lapide si esset essentialiter cognitio tunc lapis per eam denominaretur intrinsece et essentialiter cognoscens consequens est falsum quia non stat lapidem intrinsece cognoscere nisi esset per communicationem ydiomatum idiomatum quod non est ad propositum igitur illa cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio consequentia probatur quia quandocumque aliqua forma communicatur alicui subiecto illa forma communicat sibi in concreto omnem denominationem sibi competentem in abstracto suple supple essentialem et eodem modo esset dicendum de omnibus aliis actibus intellectus et voluntatis quod nullus talis est intrinsece et essentialiter cognitio vel volitio et sic patet propositum sic patet propositio probata

[Secunda conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" ex habitudine potentiae ut activa]

2a secunda conclusio non ex habitudine potentiae ut activa est cognitio denominatur cognitio unde ymaginandum imaginandum est quod cognitio habet habitudinem multiplicem ad suum subiectum una est habitudo ut formae inhaerentis alia est ut effectus a potentia producti alia est habitudo ut vitaliter immutativus modo venandum est ex quo cognitio intrinsece et essentialiter non est cognitio a qua denominatione sine habitudine extrinseca dicatur cognitio probatur ergo conclusio ergo 2a secunda scilicet quod cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut activa est quia habitudo productionis notitiae est prior saltem natura quam sit immutatio potentiae vitalis igitur deus posset facere quod potentia produceret cognitionem et tamen per eam potentia non cognosceret quia non vitaliter immutaret potentiam igitur conclusio vera

2o secundo nisi conclusio esset vera ita videretur esse de qualibet notitia modo instantia est de notitia divina quia non dicitur per hoc cognitio quia producitur a potentia cognitiva

[Tertia conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" ex habitudine potentiae ut receptiva]

  3a tertia propositio cognitio non dicitur cognitio in habitudine ad suam potentiam ut est receptiva probatur conclusio quia de facto aliqua est cognitio quae non est in aliquo subiective igitur de ratione cognitionis non est quod sit in subiecto

2o secundo probatur conclusio quia si per dei potentiam cognitio poneretur in lapide lapis ad eam haberet habitudinem receptivam et tamen per eam lapis non denominaretur cognoscens igitur etc

[Quarta conclusio: cognitio dicitur "cognitio" ex habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter immutabilem]

4a quarta conclusio cognitio dicitur esse cognitio in habitudine ad suam potentiam ut vitaliter immutabilem et perceptivam et hoc de cognitione creata loquendo probatur conclusio nam oportet ex quo cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio quod hoc sit ex aliqua habitudine sive denominatione extrinseca et maxime ad suam potentiam et hoc non est ex habitudine ad suam potentiam ut est activa nec ut est receptiva per duas conclusiones praecedentes igitur etc quia non videntur esse nisi 3es tres habitudines cognitionis ad suam potentiam

[Corollaria circa cognitionem]
[Triplex habitudo potentiae ad suam cognitionem]

ex praedictis patet quod potentiae ad suam cognitionem sive econverso triplex est habitudo una est subiectiva in hoc quod potentia recipit cognitionem in se subiective alia est activa in hoc quod potentia producit illam cognitionem alia est vitaliter immutabilis in hoc quod per illam cognitionem potentia fertur vitaliter in obiectum suum modo ad propositum dicitur quod illa qualitas quae est cognitio dicitur esse cognitio ex habitudine illa 3a tertia secundum quam scilicet potentia fertur in obiectum et cognoscit illud et non ex duabus aliis habitudinibus

[Cognitio extra potentiam cognitivam cognitionem non est]

unde ex istis patet quod si illa qualitas quae est cognitio poneretur extra potentiam cognitivam non esset cognitio quia non haberet illam 3am tertiam habitudinem ad suum subiectum quae est vitalis immutatio requisitam ad hoc quod talis qualitas sit cognitio et ista si produceretur a potentia et reciperetur etiam in ipsa potentia sine hoc quod sic mutaret potentiam vitaliter non diceretur per hoc cognitio patet ex praedictis dicunt consequenter iste magister petrus de candia et sui sequaces sicut fuit magister Ioannes de Rippa quod istae 3es tres habitudines sunt separabiles ab invicem ita quod quaelibet potest esse sine alia utrum autem sic sint separabiles ab invicem alias videbitur et non plus pro nunc causa brevitatis