http://scta.info/resoure/lectio14/reims/transcription

Lectio 14, De Fide [Reims Transcription]
[Recapitulatio praedicta conclusio: cum fide, ratio naturalis potest devenire in cognitionem articulorum fidei]

In praecedenti lectione tactum fuit qualiter fides habet roborare augmentare et illuminare intellectum intantum quod intellectus sit roboratus et illuminatus fide potest in lumine naturali devenire in cognitionem articulorum fidei et hoc secundum duplicem modum scilicet per media intrinseca et extrinseca per media intrinseca possunt deduci articuli fidei habentes neccessariam neccessariam habitudinem ad creaturas sicut deum esse et sicut articulus trinitatis unde non concurrit adextra ad productionem effectuum ut essentia sed ut tres personae ita quod effectus ut effectus est producitur a trinitate ut trina est ideo habitudo effectus ad suam causam est ut trina et ideo probabiliter potest dici quod articulus trinitatis relucet in natura et per media extrinseca deducuntur articuli non habentes huiusmodi habitudinem neccessariam necessariam ad creaturas sicut articulus incarnationis et huiusmodi propter tamen nobilitatem et excellentiam ipsius trinitatis si dicam aliquid de materia trinitatis non dicam assertive credo tamen quod illud quod dicam non sit contra fidei pietatem ymmo immo ad eius augmentationem et honorem hoc cum sobrietate et modestia est loquendum in materia ista

[Media extrinseca per quae potest probari fides]

Restat igitur inducere media extrinseca per quae potest probari fides Prima ratio pro fide est ista et istam tangit guillelmus parisiensis in libro de fide et legibus nam ab initio mundi usque post verbi incarna tionem tam in lege veteri quam in lege christi propter praedicandum et asserendum hanc fidem facta fuerunt continue miracula praecipue in attestationem huiusmodi fidei et ista miracula dura verunt Iudaeis quantum fuit eis lex licita ante enim adventum christi Iudaei tenuerunt legem nostram quia eadem fuit fides etiam ante adven tum christi et post nam dicit christus non veni solvere legem sed adimplere ita quod a principio mundi deus misit prophetas et huiusmodi qui prophetizabant fidem istam et propter eius promulgationem fiebant miracula et in attesta tionem huiusmodi fidei occidebantur et patie bantur mortem huiusmodi prophetae et apostoli adveniente autem christo quia Iudaei non receperunt eum tunc amplius facta fuerunt miracula sibi nec habuerunt fidem veram quia eadem fides quae fuit ante adventum christi per cuius adventum con firmata et roborata et vigorata est et declarata et tunc praedicando suam fidem et apostoli eius tunc continue faciebat miracula et tunc miracula recesserunt a Iudaeis, quod est signum deperditionis fidei et miracula quae fiebant apud Iudaeos ante adventum christi continuata sunt nobis tam diu tamdiu quam diu quamdiu fides indiguit declaratione miraculorum Et ista ratio movere debet unumquemque bene dispositum quod ista est vera fides secundum quam deus vult realiter coli

[Ratio octo Scoti ad probandum fidem]

Sunt multae aliae rationes ad probandum fidem unde doctor subtilis in prologo suo ponit octo ad probandum quod fides est nobis saluberrima

prima ratio prophetia futurorum absentium prophetae praedicaverunt a longe quae postea de directo experiebantur ipsi Iudaei et evidentissimum est quod a deo loquebantur quia illa quae praedicabant tantum distabant a naturalibus quod non po terant ea scire per coniecturationes naturales nec per revelationem daemonium secus enim esset de futuris de quibus haberent coniecturationes

2a ratio est perfecta concordia doctorum distantium temporibus et locis qui secuti sunt moysem concorditer sunt locuti quantumcumque distarent sive locis sive temporibus licet unus non haberet notitiam de alio et exercitationem et istud est evidens signum quod a deo loquebantur licet unus clarius alter obscurius loquerentur tamen concorditer omnes loquebantur de adventu christi et de fide nostra et quando venit illud quod Iudaei optabant renuerunt et illud est signum quod non prophetabant spiritu humano sed divino quia philosophi in dictis quasi semper fuerunt in contradictione et discordabant ut alias fuit allegatum de opinionibus ipsorum de felicitate humana Sed numquam visum est quod prophetae discordarent simul quantumcumque distarent abinvicem sive temporibus sive locis licet non conferrent adinvicem nec haberent unus de alio notitiam et ista ratio multum debet movere quemcumque bene dispositum ad credendum fidem nostram

3a ratio est auctoritas scriben tium si enim videamus quales fuerunt in vita et moribus et aliis certum est quod fuerunt sanctissimae vitae et quod multi se exposuerunt morti pro deffensione defensione huiusmodi fidei et per illud patet quod dicta eorum concludebant falsitatem se ductionis et quod non fuerunt suspecti de men dacio nam mendacium est fermentum maximum pollitiae politiae Unde quia deus et natura scientes quod unumquodque ens non sufficit sibi ymmo immo unum indiget alio voluerunt indicare eis quod haberent simul conversationem et communicationem adinvicem ideo indidit natura quod quilibet crederet alteri Ita quod est quidam instinctus naturalis quod unusquisque alteri credat et hoc est propter neccessitatem necessitatem communicationis in politia Et non est dubium quod si veritas bene teneretur potentia facillime regeretur ideo ipsi qui mentiuntur laedunt et agunt contra nobilem conditionem naturae nobis datam ideo dicit aristoteles 4 ethicorum omne mendacium de se pravum quia de directo opponitur instinctui naturali nobis dato ideo non potest stare mendacium in hominibus bonorum morum et sanctissimae vitae cuiusmodi fuerunt prophetae etc

4o ratio simplicitas promulgantium si enim fides non nostra fuisset promulgata per magnos philosophos et homines peritos secus esset quia daretur vel diceretur quod hoc potuerunt habere vel scire per eius prudentiam et eius scientiam sed hoc non ymmo immo per simplices homines rusticos grossos et materiales qui erant omnino illuminati et istud est mirabile miraculum quod unus rusticus et grossus piscator fuerit tantae scientiae et pro bitatis et istud fuit magnum signum quod deus loquebatur in eis unde apostolus ad chorinthios 5o videte vanitatem vestram quia non multa sapientes sed stulti apud mundum supple cepit deus ad confundendum sapientes supple 2m mundum et istud ut dici est evidentissimum signum quod tales erant electi a deo

5a ratio sollicitudo recipientium quamquam enim essent plures libri scripti de revelationibus et prophetiis et aliis quam plurimis tamen fuit tan ta sollicitudo recipientium quod illi libri solum fuerunt recepti qui pertinebant ad fidem nostram ita quod etiam multi libri de christo fuerunt relicti vel quia non erant competentes conditionibus hominum vel quia non erant debito modo compilati vel aliqua huiusmodi de causa alia

6a ratio limpiditas miraculorum Et de ista ratione tactum est in ratione guillelmi parisiensis in principio ita quod ab initio illi qui fuerunt praedicatores et promulgatores huiusmodi fidei habuerunt vim faciendi miracula sibi annexa sicut alias dictum est et probabiliter potest dici quod fides est aptitudinaliter in certo gradu potentis faciendi miracula

Et si obiciatur contra istam rationem de miraculis per gentiles factis lactantius ad hoc bene dicit dicit enim quod daemones libenter volunt coli et libenter seducunt genus humanum ad hoc ut colant eos unde sicut tangitur dyaboli diaboli bene sciunt applicationes agentium naturalium et aliquando applicant hominibus intantum quod homines inflant vel cadunt vel aliquid huiusmodi faciunt et postea ipsis daemonibus invocatis ab hominibus ab eis seductis removet illa agentia per eos applicata et tunc credunt homines quod ibi sint miracula sed realiter ibi non sunt miracula 2o etiam licet aliquando apud gentiles reperiantur multa miracula et prophetationes et huiusmodi numquam tamen hoc fit in attestationem alicuius veritatis vel boni sed semper ordinantur ad mala numquam etiam talia fiunt per simplices homines vel per homines bonae vitae et morum et huiusmodi. et per hoc potest apparere quod talia non fiunt a deo sed a daemonibus et forte de hoc videbitur infe rius in materia de miraculis

7ma ratio est contentorum rationabilitas ista enim lex nichil nihil praecipit contra rationem ymmo immo secundum eam pollitia politia optime guber naretur in ea enim quidquid continetur est secundum dictamen rectae rationis ymmo immo iubet esse bonum et prohibet esse malum

Advertendum enim multum hic quod difficultas credendorum est impertinens si enim credamus quod deus est trinus et unus numquam eam reverentia debetur sibi sicut si credemus esset simpliciter simplex verbi gratia si credamus quod deus est trinus et unus et philosophus credit quod simpliciter simplex quod sicut unico cultu philosophus colit deum ita unico cultu colimus tres personas unde lex ista continet agibilia rationabilia et sanctissima Et ideo seneca improbans legem suam approbavit nostram saltem implicite unde dicit bene tradidit legem corporis propheta noster machomet secundum felicitatem animae altius tradunt theologi unde de directo contra legem suam nostram approbando implicite cum dicit quod ad bene vivendum debent reprimi voluptates et deliciae quae omnia repugnant legi machomet cum praecipiat vivere voluptuose et deliciose intantum dicit ipse quod vivendo secundum legem animae intellectus tantum elevatur quod efficitur speculum intelligibile in quo describitur totus ordo universi et singularum rerum species Ita quod finaliter coniungitur cum intellectu agente qui docet eum de agibilibus et speculativis Sed in lege nostra difficultas est ex parte credendorum sed istud potest faciliter persuaderi philosophus per ea quae dicta sunt in praecedentibus quia ostensum est prius quod intellectus in pure naturalibus existens est modice virtutis et pauca potest cognoscere sed adiutus fide potest cognoscere deum et articulos fidei sicut dictum est in praecedentibus

8va ratio est stabilitas ecclesiae magnum enim fuit miraculum quod ipsa fuerit semper ab initio mundi continuata et introducta quando potentia humana fuit maxima scilicet ipse Iulius caesar qui fuit tantus sicut communiter narratur nichilominus nihilominus tamen illo tunc simplices homines introducebant fidem nostram unde habetur in actibus apostolorum si ex deo sint ista non poterunt dissolvere quia vis humana subiecta est divinae legi unde habetur lucas 22o Petre rogavi pro te ut non deficiat fides tua Item quod christus semper fuit nobiscum et erit usque ad consummationem seculi Item in materia morali non semper oportet habere rationem demonstrativam sicut testatur aristoteles 2o metaphysicae

[Plus rationes morales pro probandum fidem]

multi enim sunt modi ad probandum aliquod in moralibus scilicet per testem per legem per pactum per veracem per Iuramentum per tormentum per miraculum per conformitatem morum seu gestorum modo omnibus istis modis probari potest fides nostra per testes actuum primo eritis michi mihi testes in ierhusalem" etc. et alibi dicit enim fieri non omnibus sed testibus praeordinatis a deo per iuramentum quia non habuit maiorem se iuravit per semetipsum per miraculum quia tanta fuerunt miracula propter fidem facta patet in evuangeliis evangeliis Per tormenta videamus tormenta apostolorum et generaliter omnium martirarum martyrarum per veritatem deus qui non mentitur et non est inventus dolus in ore eius Istae enim sunt rationes quae si bene advertantur ab intellectu bene disposito et non affectato ad oppositum quia affectio tollit apparentia et etiam intellectui illuminato fide faciunt evidentiam magnam de fide nostra

[Corollaria contra aliquos, qui dicunt quod theologia est scientia superior fide]

Sequuntur ex istis aliqua corollaria contra aliquos aliter loquentes de theologia dictum uuta quod theologia est scientia superior fide quantum est de hoc comparando habitum fidei in habitum theologicum non est dubium quin habitus fidei sit superior quia nobilior est licet habitus theologicus sit clarior

Et si dicatur contra habitus theologicus parte est clarior igitur nobilior consequentia tenet quia quanto in aliqua latitudine aliquid plus appropinquat ad summum tanto est nobilius modo claritas notitiae magis imitatur summam claritatem sive lucem quam aenigma ergo etc Hic est una distinctio quae totum solvit aliquae enim sunt denominationes essentialis perfectionis Aliae sunt quae vocantur morales morales autem non communicantur secundum proportionem essentialium maxime illae quae non se habent tamquam proprie passiones et bene stat quod una denominatio moralis superior communicetur inferiori speciei et non superiori exemplum alias ponebatur de fide quia habet unam de nominationem moralem secundum quam magis imitatur divinum iudicium quam suprema intelligentia ideo licet habitus theologicus sit inferioris speciei ad habitum fidei nichilominus nihilominus bene stat pro aliqua talis denominatio moralis sibi scilicet habitui theologico quae non conpetit competit habitui fidei Ideo quando dicitur habitus theologicus magis Imitatur divinam et suppre mam supre mam lucem quam habitus fidei igitur etc conceditur antecedens et negatur consequentia

et contra istud quod ponit uuta arguo unico medio quia habitus theologicus praesupponit habitum fidei ut ipsemet dicit igitur etc consequentia tenet quia nulla conclusio potest esse evidentior suis principiis ita quod dato quod in aliquo processu assummantur plures praemissae si una sit inevidens vel non scita sed solum credita conclusio erit inevidens vel non scita vel credita solum quia ex dubio vel inevidenti numquam sequitur scitum vel evidens

igitur si theologia praesupponit fidem et assumit tamquam principium sequitur propositum posset etiam inferri contra petrum aureoli qui dicit quod theologia non est habitus adhaesivus ita quod aliqui dicunt et per consequens non est scientia quia scientia est habitus adhaesivus Ita quod aliqui dicunt quod theologia non est nisi notitia consequentiarum ita quod theologia non deservit ad aliud nisi ad hoc quod positis articulis et sacra scriptura et contentis in ea quod homo sciat communiter loqui et ex uno inferre reliquum et secundum hoc theologia non est nisi una pars logicae scilicet ars obligatoria quod non est dicendum quia isto modo praedicto concedendum esset quod claudianus fuisset theologus ut patet per illud quod scripsit christus potens ve rax etc quod non est concedendum ideo dicendum est quod theologia est habitus scientificus et adhae sivus articulorum fidei sicut dictum fuit in alia lectione

[Duae conclusiones]
[Prima conclusio: scientia et fides sunt compossibiles simul]

Ex dictis infero duas conclusiones prima est scientia et fides sunt conpossibiles compossibiles simul de eodem adaequate respectu eiusdem patet nam capiamus illum articulum deus est gratia exempli certum est quod est creditus fide et quod de ipso habetur fides et cum hoc etiam scitur vel potest sciri scientifice igitur etc verum est quod doctores communiter faciunt hic unum dubium utrum scilicet possint simul stare evidentia scientiae et aenigma fidei ita quod difficultas resolvitur ad hoc utrum actus fidei et actus scientiae de eodem adaequate possint simul stare unde gregorius ponit expresse quod non et faciam ad hoc rationes pro ista parte et solvam eas

[Prima objectio et responsio ad primam conclusionem]

arguitur igitur primo sic quia si actus fidei et actus scientificus possent simul stare sequeretur contradictio quia sequeretur quod aliquis evidenter et non evidenter assentiret eidem consequens illud est contradictio et patet consequentia Sortes assentit isti propositioni a per fidem igitur non evidenter assentit etiam sequitur sortes assentit isti propositioni a actu scientifico igitur evidenter assentit igitur etc.

Ad istam rationem responsio est facilis concedo enim istas duas propositiones sortes assentit evidenter a et sortes non assentit evidenter a nec istae duae propositiones sunt de praedicatis contradictoriis quia li assentit includit participium verbi gratia in aliis istae enim simul stant nec sunt de praedicatis contradictoriis sortes videt hominem et sortes videt non hominem Ideo ad rationem quando dicitur sortes evidenter assentit et sortes assentit non evidenter a conceditur igitur evidenter assentit et non evidenter assentit distinguitur 2a propositio consequentis quia si negatio sit infinitans conceditur consequentia et consequens scilicet quod sortes assentit eidem evidenter et non evidenter si vero li non teneatur negantur negatur ista non evidenter assentit quia falsa est nec sequitur sortes assentit non evidenter a igitur non evidenter assentit a causando negationem negantur in consequente Unde ymaginandum imaginandum est hic quod actus fidei est quidam de se non clarus sed aenigmaticus et actus scientificus est de se clarus et evidens modo quae repugnantia est quod eadem res cognoscatur diversis cognitionibus verbi gratia christus videbat in verbo ipsum sortem et cum hoc per visum videbat sortem visione corporali modo certum est quod visio qua vi debat sortem in verbo erat in infinitum clarior et nobilior visione qua videbat ipsum corporaliter et sicut loquitur de simplicibus notitiis ita etiam potest esse de compositis ita quod christus potuit cog noscere in A verbo a esse et etiam quod cognoverit a esse corporaliter cognitione scientifica humanitus acquisita Aliud exemplum solet poni possibile enim est quod aliqua res michi mihi taliter applicetur quod videbo ipsam directe et cum hoc in speculo modo non est dubium quin visio recta semper clarior et perfectior est visione reflexa et sic patet quod cogni tio evidens et cognitio non-evidens de eodem non sunt contrariae nec simul incompossibiles et sic patet responsio ad illam rationem

[Secunda et tertio objectio et responsio]

2o arguitur ad idem per apostolum dicentem quod fides est non apparentium et etiam per au gustinum quid est fides credere quod non vides Ad apostolum conceditur bene quod fides est non apparentium per actum fidei ita quod fides non requirit aliquam apparentiam ex parte obiecti et eodem modo ad augustinum quod fides est credere quod non vides scilicet per fidem

3o ad idem sic si ita esset quod actus scientificus et actus fidei possent simul stare hic in via ita etiam possunt in patria consequens est contra apostolum dicentem quod sola caritas manebit in patria et etiam contra augustinum dicentem recedentibus fide et spe, remanebit sola caritas in patria

Ad istam rationem diceretur primo quod de potentia dei ordinata ordinatum est quod non remaneant in patria igitur non possunt hic consequentia non valet 2o dicitur quod dicta apostoli et augustini intelliguntur de actu et non de habitu ita quod voluerunt dicere quod in patria non remanebit actus fidei nec etiam spei quia de habitu tenent quasi omnis concor diter quod remanebit in patria et quantum est de me teneo probabiliter quod possibile est quod tam quo ad actum quam quo ad habitum remaneant in patria actus fidei et actus scientificus simul nec ex isto videtur sequi aliquod inconveniens considerata enim nobilitate actus fidei quia per ipsum intellectus abnegat semetipsum et diligit deum super omnia et ideo si remanent non est nisi ad decorem universi sui status quod remanerent etiam actus scientificus conclusionum scitarum hic in via non videtur esse nisi ad statum habentis eos et tunc ad apostolum et augustinum dicitur quod ipsi locuntur de actu et non habitu non tamen negandum quin de potentia dei absoluta possint simul manere in patria actus cum actu et cum habitu ista opinio non est mea Sed durandus hoc videtur tenere expres se

si dicatur quod visio dei clara intuitiva non potest stare cum visione eiusdem aenigmatica Respondeo, primo, de potentia dei ordinata ita est 2o dico quod de potentia absoluta dei possunt simul remanere nec tales actus sunt adin vicem contrarii sicut ostensum est prius quod visio clara et visio non clara de eodem sunt simul compossibiles et sic ista ratio assummit assumit illud quod vult probare verum est quod alii doctores non revocant in dubium quin actus cum habitu possit simul stare et habitus cum habitu ita quod si dentur fides scientia et opinio actus fidei cum habitu scientifico potest stare et habitus scientificus cum actu opinativo et habitus cum habitu quod actus possit stare cum habitu probant sic nam credat aliquis habitu fidei quod deus est tunc actus ille tunc actus ille scientificus et habitus crediturus ivus stant simul quia non corrum petur habitus ille creditativus sed 2m quod scilicet habitus posset stare cum habitu quia dato primo scilicet quod actus possit stare cum habitu ponatur igitur quod habitus fidei stat cum actu scientifico actus ille scientificus producere potest habitum scientificum et illis habitibus simul existentibus quibus poterit exire in actum et sic actus unius stabit cum habitu alterius Ita quod tota resolutio eorum stat in hoc quod actus non est compossibilis cum actu sed bene cum habitu vel habitus cum habitu Sed cum hoc ego superaddo quod actus bene potest stare cum actu et cum habitu et habitus cum habitu quia inter eos nulla est repugnantia ut ostensum est prius

[Secunda conclusio: lumen naturale in infinitum procedit cum adiutorio fidei]

2a conclusio lumen naturale in infinitum procedit per latitudinem veritatum a principiis distantium et hoc adiutorio fidei intellectum adiuvante patet conclusio nam sicut tactum est in praecedentibus lumen naturale quantum est de se est valde parvum etiam intellectus in suis principiis valde modica potest scire et in puris naturalibus adiu tus tamen fide potest in lumine naturali deducere articulos fidei secundum quod fides magis et magis intenditur secundum hoc etiam roborat et illuminat intellectum magis et magis ergo cum in infinitum fides possit intendi in intellectu sequitur propositum

Circa quam materiam potest ymaginari imaginari quod in lumine naturali cum adiutorio fidei daretur aliquis gradus quo dato variaretur communis modus in vestigationis investigationis naturalis ubi notandum est quod eadem conclusio potest multis modis sciri sive demonstra ri exemplum habetur de quinta propositione geometriae quae vocatur enfuga[?] quae valde difficulter in geometria demonstratur intantum quod Iuvenes propter difficultatem demonstrationis quando veniunt ad illam propositionem refugiunt et ibidem dimittunt bradwardin vero demonstravit eam valde faciliter et sic ymaginari imaginari posset secundum intentionem luminis naturalis quod posset dari aliquid quo dato abreviabitur abbreviabitur processus naturalis ne in illo processu inferretur conclusio ex principiis unde experientia docet quod de facto sunt aliqua principia uni quae non sunt principia alteri Ita quod ego expertus sum me vidisse aliquos qui non prima facie qua proponebatur illud principium si ab aequalibus aequalia demas etc non statim ei assentiebant sed oportebat eis aliqualiter declarare quomodo datis duabus quantitatibus aliqua aequalibus si tantum de una amoveatur sicut de alia illa quae remanebunt erunt aequalia Ita igitur ymaginandum imaginandum est quod in ar gumentatione luminis naturalis daretur aliquis gradus quo dato conclusiones quae modo sciuntur per longum processum inferendo eas ex principiis scirentur in mediate immediate sine aliquo discursu ita quod prin cipia et discursus non requirunt nisi propter deffectum defectum luminis naturalis quia conclusiones includuntur in principiis ita quod lumen conclusionis non supponit nisi lumen perfectum principii Si igitur lumen proprium intenderetur intantum quod aequivaleret lumini principiorum et commune non videretur inconveniens quin huiusmodi conclusiones possent in mediate immediate sciri sine tali processu nec ex hoc sequitur quin adhuc illae conclusiones erunt deducibiles ex principiis