http://scta.info/resoure/lectio134/reims/transcription

Lectio 134, de Incarnatione [Reims Transcription]
Propositiones ad videndum habitudinem virginis gloriose ad incarnationis mysterium

Ad videndum habitudinem virginis gloriose ad incarnationis misterium mysterium ponuntur propositiones.

Prima propositio

prima est quamvis virgo benedicta in ae terni verbi temporali conceptioni infinitae concurre rit causaliter, non tamen fuit possibile eadem mensura ordinem naturae servare quantum ad formarum primam produ ctionem

prima pars apparet iuxta ymaginationem imaginationem vincencii sui libri hystorialis libro 7mo septimo capitulo 7 ubi ponit quod spiritus sanctus superveniens virginem gloriosam producit 4or quattuor actus, scilicet, decisionem solicidationem[?] conversionem et formationem, ita quod de ipsa virgine benedicta fuit materia decise ad christi generationem. deinde fuit solidata et post et conversa in christi carnem, et in eodem instanti d in corporis figurationem atque debitam orga nizationem et in eodem instanti ad ista 4or quattuor concurrebat virgo gloriosa.

Secunda propositio

Pro cuius de claratione sit 2a secunda propositio benedicta christi caro in eodem instanti adaequate fuit concepta et assumpta, ita quod non est ymaginandum quod ca ro christi prius fuerit concepta, deinde assum pta, alias virgo gloriosa non genuisset christum.

Tertia propositio

3a tertia propositio in eodem instanti fuit caro assumpta et animata. Ex quo apparet quod in eodem instanti totum incarnationis misterium mysterium fuit completum et celebratum, et in eodem instanti genus humanum deo patri et toti trinitati reconsiliatum, et haec est fidei positio quia nisi in instanti fuisset hoc misterium mysterium celebratum tunc virgo non fuisset mater assumentis sed praeexistentis.

Quarta propositio

4a quarta propositio declarativa primae partis propositionis principalis aliquid fieri subito quod naturaliter est solum successive factibile est respectu potentiae satientis[?] in finitae vel vigoris infiniti. patet nam causa naturaliter activa respectu alicuius habentis resistentiam non potest subito agere nisi virtus sit infinita stante, igitur illa resistentia oportet quod virtus sit infinita si agat subito et quia ad illa quae solum erant naturaliter scibilia successive virgo sanctissima concurrit in instanti et per consequens ipsa concurrebat modo, scilicet, quod servat ipsa concurrebat modo infinito quantum ad hoc. 2a secunda pars scilicet, quod servato ordine naturae quantum ad formarum su ccessionem non fuit possibile virginem concurrere verbi gratia ut si ordo sic quod ex sanguine generetur materia seminalis et ex semen embrio cuius forma sit vegetiva consequenter et alia forma producitur et sensitiva et tandem intellectiva, sic quod prior forma maneat cum sequente, tunc impossibile fuit vir ginem benedicta in generatione filii dei servare et subito ex eius sanguine carnem humanam generari patet quia tunc in illo instanti generationis animae christi formae mediae[?] essent et non essent quod implicat.

Corollaria

primo essent si generarentur in illo instanti in quod sunt, sunt quod non si apparet quia non stat quod tamen anima intellectiva rema neant vel oportet quod fuerit transmutatio de extremo ad extremum non servato ordine, vel quod formae mediae[?] fuerint simul et subito productae et in eodem instanti cum anima intellectiva.

Ex quo sequitur hanc copulativa[?] esse possibilem contintas[?] a ad b solvitur et tamen summe distant. patet quia in instanti incarnationis a sanguine virginis gloriose existente in capite separatur pars illa ex qua generatur caro in alio loco. et qua ratione di staret per dupplum duplum ita per tripplum triplum et sic in infi nitum.

2o secundo sequitur quod sanguis virginis glorio se convertitur in carnem in aliquo loco et tamen in illo non est. patet quia in transmutationibus subitis posterior passio attribuitur ultimo ut apparet ex 6o VIo et physicorum.

3o tertio sequitur virginem gloriosam plus habere rationem parentis respectu verbi quam quaecumque alia noster respectu sui filii. patet quia iuvante spiritu sancto mater gloriosa supplet causalitatem effectivam paterni seminis disponentis ad corporis formationem igitur ultra communem cursum mater dei habet maiorem concur sum in generatione verbi quam quaecumque alia mater respectu sui filii.

2o secundo arguitur quia ut dictum est virgo con currit altiori gradu respectu generationis verbi ymo immo in infinitum magis et perfectius quam quaecumque alia mater respectu filii sui, patet quia virgo sancta concurrit subito et modo perfectiori ac nobiliori et aliquo gradu causalitatis non communicato creaturae igitur debet magis attribui ei ratio parentis quam cuilibet alteri matri.

4o quarto sequitur virgo gloriosa debet magis dici quod genuit deum quam aliqua mater genuerit filium patet quia denominatio generari est suppositibilis[?], ideo convenit[?] filio dei et quia respectu huius generationis habet virgo benedictissima[?] maiorem concursum quam alia mater respectu filii, ideo magis debet dici quod deum genuit quam alia mater filium suum genuerit.

Ex quo apparet error nestorii qui concedit quod virgo bene dicta est mater christi et tamen negat quod sit mater dei, sed ad supplicationem cirili fuit oppositum determinatum, et oppinio opinio nestorii condempnata tanquam heretica et in illo consilio fuit determina tum quod virgo gloriosa est mater dei mater christi et quod ipsa genuit deum. Et damascensu 3o IIIo sen<g ref="#slash"/>tenciarum suarum negandum est inquit quod virgo sancta sit christi totam, id est, genitricem non quin hoc sit verum, sed negat hoc ad sensum nestorii nam illud est adaequate suppositum verbum dei et christus, ideo dicit quod virgo sanctissima debet dici nedum christi totum, sed theototum[?].

Ex istis apparet quod partus virgineus continet evidenter totam la titudinem residuam humanae generationis. unde habetur 10mo Xmo metaphyiscae[?] quod omnia quae habent ordi nem in aliquo genere habent aliquod primum et quia ille partus est infinitus infra totam lati tudinem generationis humanae sequitur quod continet eminenter residuam partem generationis humanae.

7mo septimo sequitur quod probabile est dicere quod virgo benedictissima infinito amore genuerit deum vel concepti eum, et hoc est clarum de amore aeterno eo quod verbum de spiritu sancto conceptus est modo concurrente speciali, non tamen conceditur quod spiritus sanctus sit pater christi vel quod filius sit spiritus sanctus et hoc duplici de causa ut tangit bonaventura et prima est ut christus excluditur a generatione concursus virilis.

2o secundo ut ab eo tollatur feditis concu piscenciae concu piscentiae et ideo dicitur conceptus est de spiritu sancto, sed quod de amore creato et infinito fili um suum produxerit apparet ex verbis hugonis de sancto dicentis de virgine gloriossima amore simpliciter et singulariter in corde ardebat Ideo in carne eius miracula faciebat ecclessae quod amor virginis gloriose quem habebat ad divinam bonitatem erant tantus quod concurrebat ad sacrum misterium mysterium incarnationis amore et modo in finitis cuius ut ait hugo dilectio non suscepit sociam, ideo operatio illius non habebit in carne exemplum, et circa hoc posset induci qualiter in statu innocentiae vires inferiores obediebant superioribus virtutibus. Sed virgo gloriosa fuit in nobiliori statu ideo in ea vires sensitivae superioribus in infinitum magis obediebant et per consequens subito.

8vo octavo sequitur quod influencialis influentialis irradiatio planetarum in hac sacratissima conce ptione non habuit locum. patet quia ibi fuit concursus supernaturalis requirens causalitatem infinitam active Ideo sola virgo gloriosa cum tota trinitate ad hoc cncurrebat active. Sed planetae nullo modo possunt concurrere tanquam intense ideo nullo modo concurrerunt ad huiusmodi sacri misterii mysterii celebra tionem.

Sequitur 9no nono quod testimonium albizar[?] ad hoc sacro misterio mysterio est repellendus ponit enim in 6a parte maioris introductorii pro tempore incarnationis verbi dei in signo virginis erant virgo seu puella lactans puerum cuius nomen ihesus et illud erat in attestatione temporis nativitatis christi ut dicit, et ex hac auctoritate deducitur quod in dispositione astrorum probatur huius conceptio et nativitas nostri salvatoris de virgine, et licet converso sit versa, tamen eius probatio videtur admi??da[?] et detescanda, eo quod per falsum medium concludit veritatem non tamen concludit hanc sacratissimam incarnationem, ideo dicit hali[?] quod albi??ar[?] fuit hyscoriagrasus historiagrasus et hoc audito ipse finxit constellationem praecedentem graves effectus, unde dilu?m[?] ponit indi spistionem astrorum et tamen tabulae non potue runt tantum declarare quin esset error a tanto tempore usque ad dil??um[?].

10mo decimo sequitur quod vanitas est dicere quod mercurius sit signi?vus[?] christiane legis, nam contingit per accidens quod mercurius esset in virgine nativitatis christi apparuit illum nasci in aliquo tempore.

Quinta propositio

propositio quinta principalis, licet in eodem instanti christus fuerit perfectissime organizatus et complexionatus, ymo immo et homo perfectissimus nihilominus fuit christus in illo instanti minime quantitatis sub qua unquam fuit aliquis homo unde debita humorum proportio et partium configuratio non determinant sibi certam quantitatem.

Sed contra hoc arguitur auctoritate augustini dicentis super illo verbo in tribus diebus reedi ficabo illud templum, hoc autem dicebat de templo corporis sui. Et iudaei repli cabant dicentes 40 annis fuit hoc tem plum aedificatum et tamen dicis ipsum destruere et in triduo illud aedificare, hic dicitur arguendo quod numerus 40 dierum est numerus designans perfectionem corporis christi et eius perfectissi mam figurationem igitur non ab instanti suae conceptionis fuit corpus christi perfecte for matum, et figuratum, Sed videtur ex augusti no quod illis 40 diebus corpus fuerit successive configuratum ac formatum

Ad hoc respondetur quod augustinus intelligit quod 40 diebus christi fabricatur quantum ad augmentum suae quantitatis, non tamen quantum ad debitam confi gurationem.

Ex quo sequitur quod christus secundum hominem fuit pulcherrimus hominum, nam turpitudo fetus provenit ex deffectu defectu materiae vel agentium vel ex applicatione causarum ad eius productionem, sed ex praecedentibus apparet quod in materia fuit bene disposita et ibi concurrit virgo benedictissima modo infinito, ideo ait scriptura speciosus forma prae filiis homini psalmo 44o cum hoc stat quod male complexionati vel ex viciis deturpati non videant eius pulchritudinem, nam sicut gustus circa sapores aliquando male disponitur et male iudicat, ita de visu visibilium

2o secundo sequitur quod non oportet ex prima collatione gabrie lis ad virginem ponere successivam dispositio nem praecedentem incarnationem verbi dei unde ymaginati imaginati sunt aliqui quod a tempore collationis gabrielis cum virgine incepit esse decisio et dispositio praevia ad sacram concep tionem verbi dei, et in illo instanti in quo virgo gloriosa assensit verbis angeli in illo fuit verbum caro factum hanc autem primam di spositionem non est neccessariam ponere propter infinitum concursum nedum totius trinitatis sed eciam etiam vir ginis gloriose.

Sexta propositio

4a quarta propositio christus fuit no bilior quam si ex ioseph fuisset natus secundum humanitatem patet concursus causalis qui ponitur loco concursus paterni fuit nobilior quam si pater concurrisset ex parte spiritus sancti et virginis benedictae qui fuit infinitus et infinto modo applicatus. Ex quo arguitur eius nobilitas et illud videtur concedere damascenus in 3o tertio sententiarum et trisostomus[?] super illo verbo quod in ea natum est de spiritu sancto natum est prae cessit inquit veritas per se non materialiter sed effective nobiliori modo quam semen patris concurrisset.

Ex hoc sequitur quod christus habuit plene et summe omnem nobilitatis gradum nam prima nobilitatis fuit naturalis et illa est ex dispositione complexionis et op tiva habitudine potentiarum inter se, nam secundum aristotelem primo Io politicae natura aliquos genuit nobiles, et alios servos nobiles, id est, bene dacdispositos in debita complexione servos id est, male complexionatos si gradum excel lenciae excel lentiae suppremum supremum et complexionis christus habuit et hoc ex parte corporis et ex parte animae habuit omnia dona gratuita moralia exprimentia nobilitatem licet fuerit ex scirpe david nobiliori et excellentiori modo quam concurrissent parentis de morali no bilitate dictum est eo quod consistit in viribus[?] perfectissimus quas omnes[?] christus plene habuit sed alia est maior nobilitas, scilicet, dilectio quam habuit deus erga eum ut hominem, ut de christo verificatur illud scripturae tali honore dignus est quem voluit rex honorari nam deus christi humanitatem quasi rapuit ad ipsum quantum potuit et omnia dona gratuita creaturae communicabilia sibi dedit atque communicavit.

Septima propositio

7ma septima propositio status virginis gloriose fuit excellentior quam aliis status ecclesiastice Ie rarchiae et sic fuit ad statum nobilior quam status papalis. probatur conclusio quia fuit in secreto consistorio trinitatis cui revelata fue runt secreta regimen spirituale tangentia et divina providentiam circa humanum genus eo quod erat specialis causa et partialis huius renovationis et medelae specialis, et verissimilem verisimilem est quod ad hoc secretum convocaretur et nullatenus expelletur ideo remansit ei notitia omnium secretorum divinorum tangencium tangentium regimen ecclesiae sanctae. Sed probatur aliunde quia ipsa fuit mater capitis ecclesiae, igitur ex mu tua habitudine habuit quemdam gradum praelationis licet fuerit inferior in illo misterio mysterio , tamen ipsa superat vicarium christi et totam ecclesiam mi litantem.

3o tertio status maternitatis in virgi ne includit infinitam dilectionem et talem quod ibi non potest esse deffectus defectus vel error, igitur ille status includit dilectionem singularem virginis intenat intemeratae ad deum et econtra dei ad virginem, et illud est de inte gritate status quod tamen non est de statu papali eo quod suis actus stat cum culpa errore, et sic de aliis defectibus.

4o quarto status Ierarchicus officiendum[?] ordinatur ad sta tum gratuitum, igitur status gratuitus intrinsece tali est nobilior sed talis erat status vir ginis gloriose, quia ex se includit ca ritatem quod tamen non est de alio stat in via, et ex hac radice fundaretur quod secundum proportionem bonitatis deberet esse proporcio proportio graduum et quod motionum in ecclesia militante sed quia humanitus non potest nobis constare qui sint meliores aut boni ideo non est statutum hoc servare.

Sed forte argu eretur contra dicta quia papatus includit sum mum sacerdotium et regale sacerdotium divinum et pe??vitatem[?] absolutam et summi tatem in tota latitudine viventium omnium igitur ipse est superior ad virginem gloriosam

Ad illud breviter respondetur quod in tota latitudine perfectionis creaturae uniformiter difformi virgo gloriosa tenet suppremum supremum gradum ut tenet anselmus in libro de conceptu <lb ed="#R" n="36"/>virginali et ad idem albertus magnus in laudibus virginis gloriose.

Octava propositio

8va octava propositio gratuita perfectio virginis fuit et est maior quam tota latitudo residua perfectionis universalis[?] ecclesiae militantis. patet quia in latitudine unifor miter difformi suppremus supremus gradus est perfectior tota latitudine residua.

Nona Propositio

9na nona propositio virgo glosa influit toti ecclesiae dona meritorum saltem impetra?tione[?] et meritorie ut sic tanquam post eius filium 2a secunda intelligentia[?] vel habeat modum 2ae secundae intelligentiae totum regimen ecclesiae militantis diffundendo. utrum tamen effe ctive, dicitur quod hoc non videtur impossibile, eo quod albertus magnus comparat christum soli suis radiis cuncta illuminans et virginem sanctam comparat lunae quae recipit a sole suum lumen virtute cuius suos radios ubique diffundit et ex intelligenciis ex cellenciis ex cellentiis consideratur verissimiliter verisimiliter quod deus numquam permisit eam in aliquo peccato inqui vari[?] eo quod fuit supra omnem creaturam di lecta et propter reverenciam reverentiam tanti misterii mysterii quod fuit in ea celebratum propter p??mum[?] fuit sanctificatus Iohannes baptista in utero suae matris et quid debuit fieri ex illa ex qua et in qua et per quam hoc sacramentum et sacramentum misterium mysterium fuit celebratum. Ideo bene reso luta habitudine dilectionis dei ad virgi nem videtur quod numquam fuit virgo gloriosa et peccato coinquinata nec mortali nec ve niali nec originali. Et per hoc apparet quid sit dicendum ad rationem inductam. Tamen proba biliter dici posset quod virgo gloriosa habuit praerogativam supra papam et licet non fuerit sacerdos habuit cum peculiarem modum con versandi ad deum et aliquem modum vi dendi deum, et ista visio excedit omnem cognitionem circa christum. Et ideo supra choros angelorum est et supra omnes exaltata.

Conclusio

Et sic est finis lecturae venerabilis philosophi magistri petri plaoul supra 4or quattuor libros sententiarum. Deo gratias.