http://scta.info/resoure/lectio13/sorb/transcription

Lectio 13, De fide [Sorbonne Transcription]
[Qualiter fides est curativa potentiarum et infirmitatum animae]

Istis praemissis venio ad ostendendum qualiter fides est potentiarum animae curativa et infirmitatum earumdem partes enim ymaginis imaginis ut alias dictum est sunt defformatae deformatae unde prima pars ymaginis imaginis quae correspondet patri in divinis conversa est in debilitatem intantum quod subiecta est sensualitati et dominatur ea intelligentia autem quae est 2a secunda pars ymaginis imaginis correspondens filio facta est caeca affectio vero quae est 3a tertia pars ymaginis imaginis depravata est quia affertur circa temporalia et renuit spiritualia contra primam fides auget causalitatem intellectus et reddit ipsum victorem et dominationem respectu ipsius sensus contra secundam fides confert intellectui lumen et expellit ab eo tenebras contra 2m secundum tollit affectionem temporalium et inducit affectionem spiritualium

[Circa primum partem: deformitas imaginis Dei]
[prima pars imaginis]

quantum igitur ad primum patet quod auget potentiam intellectus et eius causalitatem quia sicut alias tangebatur ipsa est suprema dispositio potentiae intellectivae in via igitur exemplum in materialibus caliditas est suprema dispositio ignis et summa et convenientissima ideo per caliditatem reducitur ignis ad supremam eius activitatem si autem substrahatur subtrahatur ab igne caliditas efficitur impotens in operationes sibi debitas et istud clarius patet de aqua si ab ea substrahatur subtrahatur frigiditas erit impotens ad frigefaciendum quae est eius suprema operatio et quam operationem optime inducit mediante frigiditate

confirmatur quia fides facit intellectum exire in assensum rei non apparentis et istud est summae difficultatis et perfectionis quia vigore proprio mediante fide intellectus assentit a quibus sine apparentia aliqua confirmatur nam sicut caritas se habet ad voluntatem ita fides ad intellectum sed caritas reddit voluntatem potentiorem ut notum est igitur etc huic posset addi quod fides est tantae potentiae quod sibi annectitur quantum ex eius ordinatione primaria virtus faciendi miracula ymo immo posset dici virtus faciendi miracula et istud christus videtur testari in pluribus auctoritatibus et apostolus eciam etiam nam dicit christus si habueritis fidem dicatis montibus quod transferantur et se transferent et apostolus ad corinthios 7o si habuero fidem transferam montes hic enim est advertendum ne aliquis male capiatur in materia ista quod nolo dicere quod aliqua creatura habeat vim faciendi miracula ex se utrum autem vix faciendi miracula sit communicabilis creaturae est alia quaestio quae forte videbitur

dico tamen secundum oppinionem opinionem augustini in <choice> <orig>dyalogo</orig> <reg>dialogo</reg> </choice> quod potestas faciendi miracula est communicabilis creaturae iuxta quod dicitur sancti per fidem vixerunt regna etc ita quod potestas faciendi miracula est aliquid creatum et aliquod donum creatum modo ad propositum potest dici quod virtus faciendi miracula communicata creaturae potest vocari fides nam in apostolis ita fuit ex institutione divina et duravit quantum opportuit usque scilicet ad plenam fidei promulgationem et non amplius quia tunc non opportuit amplius facere miracula

ideo non opportuit oportuit fidem habere efficaciam nihilominus bene potest ymaginari imaginari ut tactum est quod fides concurrat effective ad miraculum utrum illa potentia fuerit sibi aptitudinaria relinquo sub dubio et credo forte quod sic ita quod daretur aliquis gradus quo adepto esset virtus faciendi miracula aptitudinaliter istud enim videtur sequi ex sacra scriptura et ex modis loquendi doctorum modo non est conveniens nec expedit exire modum communem loquendi doctorum patet igitur de vigore fidei in se et etiam de vigore quem confert intellectui et hoc merito quia miracula sunt effectus fidei manifestativa et sic patet quod fides confert intellectui duo scilicet dominium et potestatem supra sensualitatem ex quo sequitur quod intellectus efficitur victor dyaboli diaboli mundi et carnis per fidem nam Ioannes 3o haec est victoria quae vincit mundum fides nostra vinxit dyabolum diabolum ad hebraeos 2o sancti per fidem vixerunt regna etc scilicet regna potentiarum animae nam sensualitas sine fide duxit et vinxit rationem ad nutum suum ratione autem adiutu fidei viceversa vinxit sensualitatem

[Secunda pars imaginis]

quantum ad 2am secundam ymaginis imaginis scilicet intellectivam fides confert lumen quia est illuminativa intellectus et tollit ab eo tenebras veritatum ymo immo eciam etiam apparentium periculosarum in lumine naturali quae ostenduntur contra illa quae pertinent ad salutem nec permittit errare intellectum operantem secundum eam

[Tertia pars]

post ea sequitur ex dictis quod tollit affectiones malas et quod inducit affectiones bonas

[Aliqua corollaria]

hic possunt inferri corollaria multa quorum quodlibet esset materia pulchra sed ne nimis attediam vos pro nunc non introducam sed deo dante de quolibet illorum videtur loco suo videlicet primo posset inferri qualiter fides resistit temptationibus qualiter operatur contra artes magicas qualiter non subicitur in fluentiis influentiis caelestibus et qualiter non subicitur incantationibus sortilegiis et huiusmodi

Sequitur consequenter qualiter non describitur in caeli armonia harmonia lex christiana quia astrologi non potuerunt pronestigare legem christianam ex constellationibus coniunctionibus et motibus orbium et planetarum et huiusmodi ex quibus consueverunt concludere huiusmodi adventus rerum sicut fuit albumasar et alii et forte ostendetur loco suo quod talia Iudicia sunt contra astrologiam nolo tamen per hoc deturpare scientiam astrologiae sed scientia illa vituperatur per ignorantes qui attribuunt sibi multa quae non deberent attribuere

Sequitur ulterius quod ratio probabilis virtute fidei efficitur intellectui scientifica vel demonstrativa probatur quia intellectus per fidem fortificatur et roboratur causaliter et proportionaliter illuminatur igitur tantum potest fortificari et illuminari a fide quod ratio quae prius apparebat sibi probabilis tantum efficeretur propter eius debilitatem sibi demonstrativa nam sicut alias dicebatur propter meliorem dispositionem vel complexionem una conclusio potest esse scita a platone quae potest scire a sorte modo capiamus excessum complexionis platonis supra complexionem sortis et hoc non est propter debilitatem rationis quod sit uni demonstrativa et alteri non capiamus eciam etiam gradum virtutis et perceptibilitatis quem habet intellectus non adiutus fide et gradum quem habet adiutus fide valde bene stat quod 2us secundus gradus tantum excedit primum quantum plato excedat sortem et maxime cum fides Iuvat intellectum duppliciter dupliciter primo quia reddit ipsum potentem causaliter secundo quia illuminat ipsum proportionaliter

Sequitur ulterius quod fides potest intantum augmentari quod vigorabit intellectum usque vel saltem proprie statum innocentiae quantum ad vigorositatem et perceptibilitatem non nego tamen quin semper remaneat aliqua culpa vel aliqua vanitas et huiusmodi quia talia sunt inseparabilia a nobis patet igitur corollarium ex quo fides huiusmodi in certo gradu vigorare intellectum si duppletur dupletur vigorabit in duplo et sicut vigorabit intellectum inesse causalitatis ita inesse luminis

Ulterius sequitur quod per adiutorium fidei possunt deduci articuli fidei in lumine naturali per medium extrinsecum et intrinsecum probatur corollarium nam in lumine naturali possunt fieri probantes aliqualiter quod deus est ymo immo eciam etiam alios articulos et maxime illos qui habent habitudinem naturalem ad creaturas tamquam causa ad suos effectus ut est deum esse primam causam esse a qua omnia alia dependent et huiusmodi ita quod huiusmodi articuli possunt deduci in lumine naturali ex principiis naturalibus licet non deductione naturali sine adiutorio fidei quia non est dubium quod est aliqua conclusio tantum distans a principiis naturalibus deducibilis ex illis quae tamen propter eius minimam distantiam non potest ab intellectu humano sine speciali auxilio deduci et quae forte esset deducibilis a angelo Ex quo igitur articuli fidei probantur assentiendo tantum sequitur ex principiis naturalibus et non restat difficultas nisi ex parte deductionis et cum fides possit roborare et illuminatus intellectum tantum sicut dictum est non videtur repugnantia quin intellectus sit roboratus et illuminatus fide posset huiusmodi articulos qui sequitur ex principiis naturalibus deducere ex illis principiis

[Instantia et responsio

Instaret tamen aliquis probando quod fides non intenditur quia aeque firmiter credit vetula mediante fide sicut maximus clericus igitur etc

Respondetur concedendo antecedens et negando consequentiam quia firmitas fidei non est intensibilis ideo fides non est intensibilis in esse firmitatis quod patet nam penes quid actenditur attenditur firmitas fidei certe penes hoc quod non admittit rationem contra se et renuit omnem rationem et ideo quia quilibet gradus fidei fuit haec ratio firmitas eius non capit latitudinem quia si admittantur rationes aeque admittuntur fides tamen bene intenditur in esse luminositatis et vigorositatis quia in se vigorosior est et in comparatione ad intellectum

[Definitio theologiae]

Ex praedictas intendo describere theologiam et ostendam quod theologia est communis scientia pro cuius evidentia non describendo tamen theologiam sciendum est quod ego voco theologiam notitiam articulorum fidei deductorum in lumine naturali et aliorum sequentium ex eis sive directe sive indirecte ita quod conclusiones circa materiam trinitatis sine ipsius dei et creaturarum inter se et in comparatione ad deum et huiusmodi habitus cognoscendi talium cum adiutorio fidei vocabo theologiam

[Utrum theologia sit superior fide?]

et ex hoc inferam contra aliquos qui aliter ymaginantur imaginantur de theologia sicut uocha qui dicit quod theologia non est superior fide quia licet assensus theologicus sit clarior fide non tamen est perfectior

prima pars patet quia licet fides sit de se luminosa tamen habet lumen alterius speciei ab assensu theologiae et habet semper aenigma sibi convictum theologia vero non est lumen aenigmaticum ymmo immo clarum nihilominus lumen fidei est nobilius et perfectius sequitur ulterius quod ad proficiendum in theologia expedit principaliter proficere in fide patet quia d fides est causa neccessario necessario requisita ad bene theologizandum

2o secundo sequitur quod ceteris paribus secundum augmentationem fidei potest augmentari theologia

[Prima objectio et responsio: quomodo habitus fidei infusus potest intendi]

Sed quaereret quis quomodo huiusmodi habitus fidei infusus potest intendi quia de actibus non est magna difficultas

Respondetur ymaginando imaginando proportionaliter de fide sicut de caritate nam existenti in caritate quando occurrit sibi materia diligendo deum et proximum tunc si ex caritate eliciat actus dilectionis infundetur sibi gratia nova ita potest dici per actualem exitum in actum fidei frequenter intenditur habitus ille infusus ideo homo debet laborare ut se occurrat sibi materia fidei et quod eliciat actus fidei

[Secunda objectio et responsio: quomodo contingentes propositiones ex principiis naturalibus possunt deduci, duo genera deductionis]

sed tunc quaereretur de articulis fidei contingentibus quomodo possunt deduci ex principiis naturalibus sicut est incarnatio verbi et huiusmodi quia non subiciuntur naturae nec habent aliquam neccessariam necessariam habitudinem toti naturae

Respondetur hic notando quod aliqui sunt articuli, qui habent necessarium habitudinem ad creaturas, sicut ‘deum esse’ et huiusmodi, articuli habentes talem habitudinem ad creaturas possunt in lumine naturali per media intrinseca deduci, id est, per propria principia naturalia et conclusiones proprias

pro quo notandum est quod duplex potest esse deductio in aliqua scientia. uno modo per principia intrinseca sicut dictum est alio modo per principia extrinseca supponendo principia ex quibus deducuntur conclusiones ut si in naturali philosophia demonstratur mihi quod triangulus habet 3es tres etc quia demonstratur principaliter in mathematica ideo oporteret praesupponere principia ex mathematicis vel alio modo ut si arguerem sic istam propositionem a alias scivi igitur est demonstrabilis et isto modo a scio aliter quam si mihi demonstratur per principia et inferretur ex illis in bona consequentia

et tunc dico quod articuli contingentes sicut articulus incarnationis non possunt deduci ex principiis quia non dependent ab eis possunt tamen deduci per extrinseca media scilicet per rationes quae consueverunt fieri ad probandum huiusmodi articulos contra negantes eos quia teneo quod fides potest probari mediante fide et de hoc deservit theologia et hoc non debet fieri ut credatur sed ut ostendatur esse credibilis adversariis quantum autem est de mediis illis extrinsecis per quae fides potest probari multa sunt talia et forte aliqua tangam in lectione sequenti etc sequitur