http://scta.info/resoure/lectio126/reims/transcription

Lectio 126, de Libertate [Reims Transcription]
Responsiones ad rationes alias (lectio 120) inductas

Restat respondere ad rationes alias inductas in hac materia

Ad primam

prima erat quod si scaret staret futurorum contingentia cum revelatione sequeretur quod in potestate nostra esset decipere christum consequens est absonum sed consequentia apparet et sit a per me factu rum quod sit christo revelatum, et quia possum a facere et possum non facere, tunc potero elicere oppositum revelationis christi, et sic si mihi placet possum inficiens animam christi de cipiere.

Respondetur breviter ad formam negando consequentiam ymo immo non est in potestate dei absoluta animam christi verbo unicam decipiere et hoc sonat articulus parisiensis, per communicationem ydiomatum idiomatum sequitur quod christus deciperetur, et tunc ad rationem anima christi scit per revelationes quod tu facies a et non potes non facere concedo ponatur quod tu non facias admitto igitur anima christi est decepta nego consequentiam, nam si non facias a anima christi numquam assensit isti facies a sed eius opposito contradictorio.

Si tamen ponatur casus quod illud quod ultimo ponitur tamen alio remaneat, tunc casus est impossibilis, unde pro generali in materia revelationum eodemmodo respondendum est sicut in materia de praescientia dei, dei, nam deus praescit quod sortes est facturus a et tamen sortes potest non facere a et ex consequenti deus potest numquam scivisse a fiendum a sorte et ita de revelatione dei quia ipsa sequitur dei iudicii verita tem et istam oportet dicere propter articulos parisiensis condempnatos.

secundum alias vias posset responderi, nam secundum viam quae concedit quod praeteritum potest non fuisse, dicere quod dato quod revelatio sit facta et sit respectu futuri contingentis tamen illam qualitatem fuisse est contingens. Et sicut effectus futurus potest non esse, ita assensus potest tolli, et ideo si ista via non esset condempnata condemnata esset satis proba bilis.

Sed via angelorum concederet de potentia dei absolute revelatione facta potest quis decipi non tamen potest de potentia dei ordinata, Sed facilior est via quae dicit quoe revelatio quantum ad assensum sequitur divinum assensum, nam ipsa revelatio est vel fuit assensus alicuius et potest non esse assensus illius.

Ad secundum

Ad secundum quando arguitur quia si sic, sequeretur quod aliquis ex assensu falso posset salvari et vitam aeternam mereri consequens est falsum et patet consequentia in casu quod deus revelaret sorti quod plato peccabit, totus casus patet in ratione arguendi prius, hic dicitur quod aut repraesentant consequens pro inconvenienti, tamen aliter respondeo, notandum tamen quod circa huiusmodi revelationes contingit formari assensus probabiles respectu revelatorum distinctos tamen a revelatione et hoc modo pure naturali a quibus possunt procedere effectus qui credunt a revelatione procedere licet tamen non procedant ab illa, et sic fuit de revelatione facta Ionae quod ipse elicuit iudicium quod minime subverteretur, et dicit hoc catholice et fecit opera conformia quae non a revelatione sed a iudicio naturali eliciebantur, et ita dicitur quod sortes habita revelatione de platone quod peccaret potest esse quod elicuit iudicium illius quod plato pecca bit quod erit alius a revelatione sibi facta, deinde elicuit odium destestatonum[?] operis platonis, et tandem elicuit executionem quia si plato non peccet tunc sortes non credidit quod plato esset peccaturus per revelationem sed hoc credidit et elicuit ex suo iudicio et sic solventur infinite rationes de multis passionibus et operationibus quas dicimus sequi ad assensus revelativos sed ita non est ymo immo facta revelatione ex iudicio tali licet falso consurgunt passiones ut gaudium tristitia quae non sunt a revelatione effective, sed ille sunt a iudicio naturaliter elicito, licet non sint confomria iudicia reve lationi factae, ymo immo aliquando sunt contradictoria, et sic apparet quod ibi est deceptio, quia non distinguimus inter iudicia naturalia et revelationem nobis factam.

Ad tertiam

3m tertium argumentum tangebat utrum existenti in caritate possit futura dampnatio damnatio revelari quia facta revelatione creatura cogitur ad peccandum et desperandum, et ad firmiter tenendum quod ipsa non habebit vitam aeternam, Et licet ista materia diffu se tractetur a doctoribus puta ad de heuta et adam, ideo mitto[?] vos ad eos.

Tamen hic dico aliqua primo quod in casu alicui revelaretur sua dampnatio damnatio non propter hoc talis haberet desperare causa est quia species est habitus magis proprie potentiae volitivae quam cognitivae, ideo assensus qui pure in est potentiae intellectivae non contrariatur alicui actui potentiae volitivae unde species n est magis amore futuri boni quam credulitas ideo ponitur in vi irascibili, quia informat potentiam appetetivam, ideo non repugnat actui intellectus non enim sequitur sortes firmiter credit quod erit damp natus igitur desperat.

2o secundo dico quod dato quod sorti revelatur sua futura dampnatio potest tamen credere nisi ordinatio dei sit mutata quod aequaliter potest salvari sicut alii nec revelatio suae dampnationis damnationis ei imponit neccessitatem necessitatem , nam debet credere si faciat quod in se est perserverando in gratia salvabitur, ideo facta revelatione non debet desperare, ymo immo suo toto visu debet inniti ad fugiendum peccata quia illa revelatio non imponit neccessitatem necessitatem quin[?] possit salvari in casu quod non immutabitur ordinatio divinae legis, sed fortitudo argumentum ponitur casus quod reveletur alicui sua dampnatio damnatio et quod quod deus vellet substrahere suum adiutorium ut ille finem debi tum consequatur, potest dici quod iste casus dupliciter intelligitur. Uno modo ut revelata dampnatio diceret penam praecise. alio modo quod diceret penam, et quod ordinaret deus non velle concurrere ad salutem illius

2o secundo modo casus est impossibilis quia re pugnat divinae voluntati creaturam neccessitare necessitare ad peccandum, quia isto modo creatura non haberet spera re quod salvatur tamen in illo casu deberet elicere volitione conformando se divinae ordinationi et obedire ei quae obedientiae est summus gradus perfectionis, ymo immo forte dubitant aliqui quod si daretur alicui tantus gradus iustitiae cum maximo gradu tristitiae hoc esset maiorum perfectionis quam a gradus beatitudinis dabilis et hoc est valde probabile.

Ad quartam

4o quarto arguitur sic si revelationes essent possibiles stare cum futuris contingentibus sequitur quod aliquis obligatur ad peccandum consequens est contra divinam bonitatem sed patet consequentia in casu quod reveletur sorti quod solum ille qui peccabit cras salvabitur tunc in illo casu sortes tenetur velle ad peccandum et quod peccato obligatur. patet quia sortes obligatur ad volendum ultimum finem, igitur ipse obligatur ad medium sine quo non contingit finem consequi modo ita est in casu quod nisi sortes peccet cras non salvabitur, igitur peccare est antecedens ad consecutionem finis, respondetur negando consequentiam quia hoc repugnat divinae voluntati, hic dicitur quod hic admittitur casus et quando dicitur tunc sortes obligatur ad peccan dum negatur contra sortes obligatur ad medium quo suum finem consequatur, sed sic habet peccare nego quia illa ordinatio non est neccessaria necessaria et sic peccare non est medium neccessariam necessariam quia scit quod si faciat quod in se est ipse salvabitur

Ad quintam

5a quinta ratio est quod proprium est divinae immensitati cognoscere futura con tingentia, igitur non potest communicari creaturae, antecedens probatur quia cognoscere futura contingentia consurgit ex immensitate aeternitatis igitur soli deo competit sic cognoscere futura

Respondetur quod dubium est utrum soli deo competit naturaliter sic quod ipse solus cognoscit futura et quod illa cognitio nisi creaturae sic communicabilis non est tamen improbabile quod supprema suprema intelligentia si daretur quin[?] esset futurorum cognosctiva[?] ratione suae aeternitatis, et nobilitatis, 2o secundo dico quod dato quod deo esset proprium sic cognoscere tamen illud cognoscere parti??le[?] est ab aliis creaturis rationibus accidentaliter unde ratio tantum probat quod nulla creatura praeter per essentiam cognoscere futura quia nulla potest esse essentialiter immensa et simpliciter aeterna.

Ad sextam

6a sexta ratio di cebat quod nulla revelatio est certa quia nescitur quo spiritu fiat quia quicquid agitur circa revelationem potest communicari creaturae igitur quaelibet habet de re velatione dubitare a quo fiat

Ad illud responsum fuit circa prohemium[?] iuxta oppinionem opinionem guillelmi parisiensis et altissiodorensis qui dicunt quod deus non permitteret creaturam ultra potestatem temptari et allegant apostolum dicentem, fidelis deus qui non permittes nos temptari ultra illud quod potentis. Ideo illi tenent si creatura faciat quod in se est numquam permitteret deus temptari ultra posse

3o tertio dicitur quod ars est tradi ta in scriptura discernendum inter revelationem bonam et malam condicitur a fructibus eorum cognoscentis eos, nam videndum est utrum ille revelationes sint contra ecclesiam et eius determinationem nec contra fidem nec contra bonos mores nec contra determinationem sanctorum, et quod non cedat in favorem articulorum parisiensis, et sic de aliis modis traditis in scriptura Ex quibus potest coniecturari utrum revelationes fiant a bono vel malo spiritu.

Ad septimam

Septimum argumentum dicit neccesse necesse est sortem assesisse quod a erit igitur neccessariam necessariam a , negatur antecedens quia superius dictum est quod et assensus contingenter est assensus illius a erit et causa est quia habitudo assensus creati est essentialis conformitas ad assensum increatum, et sicut potest deus numquam assensisse, ita assensus creatus potest non esse illius quia ipse habet neccessariam necessariam connexio nem ad lucem summam.

Ad octavam

Ad 8vam octavam deus revelavit a fore igitur a erit negatur consequentia quia daretur instancia instantia , quia deus revelavit petro quod peccabit non tamen sequitur quod peccaret quia fuisset neccessitatus ad pectandum. Ideo opportet oportet addere deus revelavit, et ita fuit vel erit est nisi ita fuerit vel ita sic, igitur petrus peccabit. Ad mentem tamen concedo consequentiam gratia argumenti et quando dicitur ultra antecedens est neccessarium necessarium negatur ymo immo ipsum est contingens, scilicet, quod deus revela verit antichristum fore, nam sicut est pure con tingens quod deus revelaverit antichristum fore . Ita es pure contingens quod assensus revelationis sit assensus respectu illius. unde si tales propositiones de praeterito sint vere, tamen ad cuiuslibet earum verifi cationem requiritur veritas unius de futuro contingenti, ideo tales propositiones non sunt neccessariae necessariae quia semper remanet causa verificationis quae de futuro contingenti ideo tales propositiones sunt contingentes

Ad nonam

Ad nonum, si sic sequeretur quod praeteritum posset non fuisse. negatur consequentia et ad probationem et capiatur modus localis quem habuit christus procedendo ad assensum quem habuit quod ipse pateretur, tunc in illo medio deus posset ponere ordinationem quod christus non esset passurus, igitur ipse non assensit ut pateretur et sic per consequens nec volitio erat conformis nec motus, modo si passio tollatur oportet tollere effectum, scilicet, modum et volitionem qui erant effectus passionis

hic est difficultas maior quam ante quia ita non potest dici de christo nec de aliis, dicitur cum quod ab assensu de morte futura non dependent effective huiusmodi modus localis seu voluntas paciendi patiendi et fortificatur et causatur huiusmodi triscicia tristitia et volitio de passione a vi rationali imperante viribus sensitivis ut tristentur, et ut etiam christus velit mori, quia hoc est volitum a deo et conforme volitioni divinae. Et haec omnia videntur causari ab assensu firmissimus[?] de morte, Et si ponatur casus quod deus non moriatur, tunc quearitur a quo causabatur illa volitio moriendi illa tristitia ille modus quo christus ibat ad passionem

Pro isto notandum quod huiusmodi operationes non causantur ab assensu revelationum in christo de passione sua, sed causantur ex imperio rationis imperantis viribus inferioribus ut tristentur moveantur et sic de similibus operationibus et causa est bona, quia christus fuit tantae fortitudinis[?] quod assuensus de morte sua numquam causasset in eo triciciam tristitiam vel timorem in vi rationali, et non est mirum, quia multi martires martyres in suo martirio martyro erant ita fortes quod sponte agrediebantur aggrediebantur mortem, et ideo imperium voluntatis totum iussit potentiae tristabili ut tristaretur. Ita quod triscicia tristitia effective processit ab imperio rationis et voluntatis nam ex humdantia[?] virtutum in eo tantum fuit imperium quod ipse doluit et inter alios dolores acerbissimum dolorem passus redividendo[?] genus humanum ut ostenderet se esse verum hieu hominem

Aliter posset dici quod apprhaenso est simplex vel opposita in revelatione facta, et aliud est ibi tanquam iudicium et tunc in revelatione illud quod est per modum apprehensionis potest causare tristitiam et sic remanet contingentia quod si sic illius vel illius et sic passiones et omnes revelationes non causantur a revelatione ut est assensus sed ut est apprehensio.

Ad decimam

Decimo arguebatur aliqua est veritas quae non est revelabilis, igitur etc. negatur consequentia et ad probationem, quia ita de ista videtur quod non est revelabilis, scilicet, deus nihil revelat et per consequens nec aliae veritates sunt revelationes negatur adhuc consequentia quia illa falsificat se propter re flexionem ut de ista nullus intellectus intelligit, quae est possibilis saltem de creatis intelligentibus non tamen est revelabilia, ymo immo circa hoc supposito quod anima christi praecise finita cognosceret, tunc conceditur quod aliqua creatura assensit aliquibus veritatibus quibus anima christi non potest assentire ut si sint 5ae quintae veritates in verbo tantum, tunc omne aliud ab illis veritatibus est ignotum animae christi, ista est vera et cognita a petro non tamen est cognosciblilis animae christi

Ad undecimum

Ad undecimum quando dicitur de prophetiis quia multae fuerunt falsae negatur, quia spiritus est qui loquitur per prophetas ymo immo impossibile est per fidem vel per revelationem aliquem decipi, ut de Iona dicitur quod numquam fuit ei re velatum ninives destructionem, sed habuit una revelationem comminatoriam[?] vel conditionalem vel aliam nunciationem alterius significationis sed intellectus non posset cognoscere reflexionem supra revela tionem nam ex revelatione facta Ionae ipse elicui iudicium humanum quod subvertertur m inime[?] Sed illud fuit fuit falsum nec erat revelatio

Ad duodecimum

Ad ultimum bene sequitur sortes naturali assensus assensit quod antichritus erit igitur neccesse necesse est illum sic assensisse conceditur consequntia, Sed dicitur quod haec consequentia non valet sortes assensit tempore praeterito assensu revelatio quod antichristus erit igitur neccesse est ipsum sit assensse vel neccesse est illum assensum fuisse illius antichristus erit, causa est quia assensus naturales sunt quasi effectus obiectorum quorum sunt ideo bene ait aristoteles quod ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa quin[?] neccessaria necessaria est habitudo assensus naturalis ad suum significabile sic quod nullo modo potest esse alterius assensus naturalis quia dependet ab eo in esse assensus, sed de assensu revelato non sit quia ipse non dependet a sua significatione sed a prima luce et et eius conformitis ad assensum divinum et non ad suum significatum quia sicut assensus divinus potest numquam fuisse assensus huiusmodi quod antichristus erit ratione cuiusdem immensitatis ita revelatio respectu illius potest non esse eisu revelatio sed suae oppositae et sic assensus revelatus non causatur ab obiecto, sed conformiter se habet ad sup premam sup remam veritatem et sic apparet ex dictis quod astra nullo modo neccessitant necessitant voluntatem, nihil tamen locutus sum contra astrologiam quae nobillissima et perfectissima scientia quin[?] eam diligunt nobiles animi[?] reges et principes, Sed multi eam maculant ex suis ignorantiis et ideo nullo modo supponendo est quod discreti viri per eam decipiantur quia astra nullam imponunt neccessitatem necessitatem nec praeventio causalitatis neccessitatemn imponit, Sed consi concursus prior reddit voluntatem magis liberam quam si ipsa se sola exiret in actum, nec divina praescientia imponit neccessi tatem necessitatem plusquam faciat in ea visio respectu sortis ambulantis quae non neccessitat necessitat eum ad ambulandum nec reprobatio neccessitat creaturam ut dampnetur, nec ad male agendum, et ita revelationes non tollunt contingentiam effectum sed remanet inte merata libertas nec iniquae leges libertatem perturbant, Ita quod cum ista sicut manet[?] intemerata motatatibus[?] arbitrii libertas nec iniquae leges solutas ab omni neccessitate necessitate voluntatibus praemia penasque proponunt manet etiam spectator de super cunctorum praetius[?] deus visionis quae eius praesens semper aeternitas quae cum actuum futura qualitate contra hoc bonis praemia, malis supplicentia dispensans nec furstra sunt in deo inponcte[?] species preces que[?] conrecte sint in efficaces esse non possunt. Adver sarii igitur vicia colitae virtutes ad rectas species co animi sublenatae, habituales preces in excelsa porrigite, magna vobis est si dis simulare non vultis neccessaria necessaria indita probitatis cum autem oculos agitis inditis tanta cernentis haec boetius in libro de consolatione in fine.