<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio105/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio105">
        <head xml:id="l105-Hldlldl">Lectio 105, de Libertate</head>
          <div xml:id="l105-Dd1e109">
            <head xml:id="l105-Hcodcod">Circa operationem daemonum</head>
            <p xml:id="l105-sqhatr">
              Secundum quod heri tangebatur omnia operabilia quae 
              fiunt in isto mundo perceptibiliter reducuntur 
              ad tres modos.
              <!--<note type="editorialNote">See above <ref target="lectio104.xml#l104-ptmpsa" type="crossReference">Lectio 104, n. </ref></note>-->
            </p>
            <p xml:id="l105-ueoilp">
              Unus est operationum mirabiliorum 
              de quibus dictum est in lectione praecedenti.
            </p>
            <div xml:id="l105-Dd1e122">
              <head xml:id="l105-Hppoppo">Prima propositio</head>
              <p xml:id="l105-aeopeo">
                Alius est 
                operationum daemonum. et ideo circa praesentem materiam est notandum 
                quod ex scriptura novi et veteris testamentorum habetur 
                quod sunt spiritus maligni et multa opera exercuerunt 
                circa  certas personas seu creaturas ut apparet de daemonum 
                eiectione a quibusdam hominibus per eos obsessis.
              </p>
              <p xml:id="l105-ehcanc">
                et huic concordant philosophi, nam <name ref="#Plato">plato</name> substantias 
                spirituales divisit in duo genera. unum bonorum spirituum 
                quos vocavit <sic>calodaemones</sic>, nam <sic>calo<!--<desc>this is the spelling for the greek workd "kalos"</desc>--></sic> graece 
                est bonum latine. secundum genus est aliquorum spirituum 
                quos vocavit <sic>cacodaemones</sic>, et <sic>caco</sic> graece 
                malum latine dicitur, nam ex doctrina eius in <title ref="#Timaeus">thimeo</title> 
                secundum expositionem calsidum[?] posuit malos spiritus in 
                aere nobiscum, conversari.
              </p>
              <p xml:id="l105-dadmsf">
                De <name ref="#Aristotle">Aristotele</name> dubium est, nam 
                quod posuerit spiritus malignos non apparet, sed dicit 
                <cit>
                  <ref xml:id="l105-Rd1e160" type="citation">
                    <name ref="#WilliamOfParis">Guillelmus Parisiensis</name> in libro 
                    <title ref="#deUniverso">De universo</title>
                  </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                quod 
                <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name> habuit 
                spiritum familiarem quem credidit bonum esse spiritum vel 
                angelum missum de caelo, 
                scilicet de orbe <name ref="#Venus">veneris</name>. ubi 
                notat praefatus doctor quod realiter fuit daemon qui 
                sub titulo sanctitatis decepit <name ref="#Aristotle">Aristotelem</name> in punctis tangentibus 
                fidem, quia ille spiritus dicebat se esse de 
                caelo missum et instruxit illum in aliquibus contra 
                fidem, credebat tamen <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name> <sic>calodaemon</sic>, 
                sed 
                <cit>
                  <ref xml:id="l105-Rd1e191">
                    Vitulo in libro <title ref="#deNaturaDeorum">De natura deorum</title>
                  </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                dicit 
                <name ref="#Aristotle">Aristotelem</name> fecisse librum 
                <title>De genealogia deorum</title> 
                quem dicit fuisse bonum librum, 
                licet non reperiatur, 
                tamen in hoc sufficit quod scriptura 
                sacra doceat quod spiritus maligni sunt fugiendi.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l105-Dd1e209">
              <head xml:id="l105-Hspospo">Secunda propositio</head>
              <p xml:id="l105-sdqpcn">
                Secundo dicitur quod huiusmodi spiritus maligni divina 
                permissione quaedam operantur quod apparet quia extremo 
                <pb ed="#SV" n="326-r"/>
                <cb ed="#SV" n="a"/>
                odio odiunt genus humanum, igitur si relinquerentur suae 
                potentiae infinita nocumenta nobis inferret nam ipsi 
                refrenantur intantum quod nihil possunt sine deo specialiter permittente, 
                nam ut ait 
                <ref xml:id="l105-Rd1e220">
                  <name ref="#Peter">Petrus</name> in sua 
                  <title ref="#Ipetr">canonica</title>
                </ref>,
                ipse est 
                <cit>
                  <quote xml:id="l105-Qavtqqd" source="http://scta.info/resource/Ipetr5_8">
                    adversarius vester tamquam leo rugiens et quaerens quem devoret
                  </quote>
                </cit>, 
                et sic in eo non deest affectus nocendi, nam 
                ipsorum potestas est taliter restricta quod nisi deo permittente 
                nihil possunt contra nos.
              </p>
            </div>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e238">
            <head xml:id="l105-Hcorria">Corollaria</head>
            <div xml:id="l105-Dd1e243">
              <head xml:id="l105-Hpqfoon">Primum: quod familiaritas daemonum est summe fugienda quia extremo odio odiunt nos</head>
              <p xml:id="l105-eqsmnn">
                Ex quo sequitur quod eorum 
                familiaritas est summe fugienda quia extremo odio 
                odiunt nos et ideo ait 
                <ref xml:id="l105-Rd1e250" corresp="#l105-Qnepqfi">
                  <name ref="#Boethius">Boecius</name> 
                  in III 
                  <title ref="#Consolation">De consolatione</title>
                </ref> 
                quod 
                <cit>
                  <quote xml:id="l105-Qnepqfi" source="http://scta.info/resource/hy7y6y-d1e67-d1e297">
                    nulla est pestis efficacior ad nocendum quod familiaris inimicus
                  </quote>
                  <bibl>Boethius, Consolatio, III, P. 5</bibl>
                  <!-- also in auctoritates: aa-consolatio-37 -->
                </cit> 
                nam si daemones permitterentur 
                multipliciter nobis nocerent.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l105-Dd1e272">
              <head xml:id="l105-Hsqamne">Secundum: quod ars magica nihil est</head>
              <p xml:id="l105-ssqsoc">
                Secundo, 
                sequitur quod ars magica 
                nihil est, quia daemones et eorum operationes 
                subiacent divinae providentiae. Ex quo patet quod eorum operationes 
                non subiacent arti nec regulis artis nec 
                verbis nec cogitationibus nec industriis humanitus 
                adinventis, immo quod fortius est nulli creaturae subiacent 
                nisi forte sanctis propter vitae excellentiam qui 
                habuerunt potestatem eos cohercendi et eiciendi 
                a creaturis ut tangit 
                <ref xml:id="l105-Rd1e279">
                                <name>Apostolus</name>
                            </ref> 
                <cit>
                  <quote xml:id="l105-Qd1e285" source="http://scta.info/resource/io17_2">
                    dedit nobis potestatem supra omnem carnem.
                  </quote>
                  <!-- john 17:2 seems like the best match; but the ref to the Apostle is a bit weird. 
                  Acts 2:17 is another possible candidate -->
                </cit>
              </p>
              <p xml:id="l105-saqrap">
                Secundo, 
                arguitur quia 
                invocatores daemonum sunt homines bestiales fide 
                et virtutibus carentes igitur non sub arte cadit 
                fatuitas magica. antecedens est notum discurrendo 
                per historias quia malifici fuerunt semper pessimi 
                et villes creaturae, 
                et hoc de illis qui morantur 
                in vallibus ubi reperiuntur invocationes daemonum 
                et tamen illi carent omni arte et fide saltem bona  
                et ex alio unusquisque simplicium alio et alio modo invocat 
                igitur ars magica non cadit sub arte nec 
                per modum regularum artis procedit.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l105-Dd1e296">
              <head xml:id="l105-Htqmiqd">Tertium: quod malefici vi artis magicae nihil aliud operantur nisi deceptiones potentiarum in illis quos decipiunt</head>
              <p xml:id="l105-stqiqd">
                Sequitur tertio quod 
                malefici vi artis magicae nihil aliud operantur nisi 
                deceptiones et laesiones potentiarum in illis quos decipiunt.
              </p>
            </div>
          </div>
        <div xml:id="l105-Dd1e306">
          <head xml:id="l105-Hmmdmmd">Multiplex modi deceptionis</head>
          <p xml:id="l105-ueasde">
            Ubi est advertendum quod prout ad materiam spectat 
            multiplex est deceptio apud tales qui quid habent 
            pro fine quaestum vel inanem gloriam sicut dictum est.
          </p>
          <div xml:id="l105-Dd1e314">
            <head xml:id="l105-Hpmdpmd">Primus modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-pgenvl">
              Primus gradus est quorumdam ex industria naturali vel 
              alias loquentium interius absque motu aliorum et 
              ad facilius decipiendum observatis coniurationibus 
              et verbis, ipsi dant Responsa decipiendo assistentis 
              quia loquitur et non videntur loqui.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e323">
            <head xml:id="l105-Hsmdsmd">Secundus modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-smseda">
              Secundus modus secundum quod 
              tangit <name>baccum</name> est per conventionem ipsorum quia 
              aptatis quibusdam canalibus ipsis habent latentes 
              socios qui per canas loquuntur et decipiunt audientes.
            </p>
            <p xml:id="l105-tmdsti">
              Tertius modus decipiendi 
              est per terrores <sic>passionare</sic> interius 
              hominem et taliter deturbare potentias interiores ut 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--326rb-->
              non sit distinctio inter phantasma et obiectum quo casu stante 
              quidquid interius occurrit per modum phantasmatis 
              indicatur ad extra obiectum praesens quidquid <unclear>terro</unclear> inducitur 
              ab eis ex causa multiplici,
              <!-- break here?? -->
              primo ex parte loci quia 
              tales magici eligunt loca solitaria quae sunt terrorum 
              inductiva.
            </p>
            <p xml:id="l105-sephdf">
              Secundo, 
              ex parte temporis quia tempore nocturno et tenebroso 
              ipsi consueverunt homines de fraudare.
            </p>
            <p xml:id="l105-teplpa">
              Tertio ex 
              parte verborum tamen quia illa verba sunt audientibus ignota tamen 
              quia ex vi suae prolationis sunt terribilia et laesiva potentia 
              audientis.
            </p>
            <p xml:id="l105-qefpsp">
              Quarto, 
              ex figura nam in praesentia assistentium 
              multa adinvicem applicant quae omnia simul iuncta terrent 
              existentem et reducunt ad talem statum quod vi turbationis 
              et terroris interioris <unclear>spuum</unclear> ad intra 
              non distinguunt inter phantasma et obiectum et quidquid 
              est ante ea impressum, et imaginatum in potentia interiori obicitur 
              per modum rei ad extra in tantum quod sic territi non sciunt distinguere 
              inter phantasma et obiectum, et quicquid concurrit 
              per modum phantasmatis apparet esse obiectum ad extra potentiae sensitivae 
              praesentatum.
            </p>
            <p xml:id="l105-efaemi">
              Et forte aliqui magici ex suis  operationibus fuerunt decepti, nam aliqui crediderunt 
              loqui daemonibus qui Realiter non loquebantur 
              eis, Et in signum huiusmodi narrant aliqui quod huiusmodi 
              assentientes aliquando manent in perpetuum laesi, et ratione 
              mutationum et turbationum interiorum quae sunt nimis excessive 
              illi manent imprudentes male dispositi 
              et male inclinati.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e365">
            <head xml:id="l105-Htmdtmd">Tertius modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-aemefm">
              Alius est modus deceptionis eorum 
              per naturam et per causas naturales applicatas fraudulenter 
              tertius est ex densitate aeris vel quod ipsi eligant loca 
              quibus sciat[?] aerem esse densum qui Reflectit species 
              aliqualiter et invalescente frigiditate noctis aer magis 
              densatur et ideo magis Reflectit species in tantum quod 
              homines indicant se videre aliqua corpora in aere 
              ubi non vident nisi se tantum, et illud habetur IIIo <title ref="#Meteorology">metheologicarum</title> de 
              antiphonte[?] qui videbat se in aere et hoc erat per reflectionem 
              specierum, et ideo videbat se quasi in speculo, 
              vel potest esse deceptio per applicationem condensantis, per hunc 
              modum salvantur multae apparentiae daemonum, ubi <name ref="#Sortes">sortes</name> 
              vidit seipsum de nocte et credidit se videre daemonem, 
              et ex hoc sequitur turbatio mirabilis, et ex consequenti denigratio 
              faciei, et aliae infirmitatis mirabiles, et potest 
              ex hoc esse turbatio in tanto gradu quod inferret creaturae 
              dementiam et forte mortem.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e381">
            <head xml:id="l105-Hqmdqmd">Quartus modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-qmdrar">
              Quartus modus deceptionis 
              ratione defectus considerationis distantiae Rei 
              a re.
            </p>
            <p xml:id="l105-uneoce">
              Ubi notandum est quod secundum quod Res videtur sub maiori 
              angelo secundum hoc iudicatur esse maior ceteris paribus,  
              et similiter sub minori minor, et sub aequali aequalis 
              et hoc est demonstratum in quarto libro <title ref="#Perspectiva">perspectivae</title>, 
              nam visio 
              <pb ed="#SV" n="326-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              fit per pyramidem radiosam cuius conus est in oculo 
              et basis in re visa. et secundum quod res videtur maiori angulo 
              secundum hoc res est maior iudicando secundum quod apparet, et sic 
              <c>a</c> obiectum parvae quantitatis vel hoc potest apparere aeque magnus 
              sicut terris altissima ut posito casu quod homo et 
              terris elevata videantur sub eodem angelo adaequate 
              et non discernatur de distantia sine dubio Iudicabit 
              hominem esse aequalem turri. Et in isto casu qui 
              frequenter accidit potest occurrere Iudicium quod homo est aeque 
              magnus sicut turris, et ex consequenti Iudicatur esse daemonem, 
              quia sub illa quantitate qua iudicatur ita magna hoc 
              non poterit bene naturaliter existere nec suas operationes 
              convenienter exercere.
            </p>
            <p xml:id="l105-eivadn">
              Et ideo vitulo narrat de lupo 
              qui iudicabatur nemori a principio adaequari et secundum 
              quod variatur angelus per appropinquationem secundum hoc lupus apparet 
              alterius et alterius quantitatis. Et iste est bonus modus 
              salvandi apparentias daemonum naturaliter.
            </p>
            <p xml:id="l105-ueacid">
              Ubi est advertendum 
              quod ad debite aliquid percipiendum per visum Requiruntur 
               octo concurrentia, scilicet, lux  debita distantia  situs  magnitudo 
              soliditas  dyamphanitas[?]  tempus conveniens  debita 
              organi disposito  et ista possunt in infinitum variari quia 
              ad variationem unius sequitur deceptio infinita vel possunt 
              contingere infinite deceptiones.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e409">
            <head xml:id="l105-qnmqnm">Quintus modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-qmiaes">
              Quintus modus illusionis 
              potest esse pertinenter ad praedicta laedendo organi dispositionem 
              assistentis, nam sicut torpedo solo tactu 
              stupefacit membra in tantum quod membrum redditur impotens 
              ad sentiendum, et adhuc tangendo ipsum cum 
              baculo laedit membra et omnino perturbat et ita 
              per applicationem aliquorum potest visus alterari cuius applicationis 
              sunt apparentiae variae, ubi nullo modo erit 
              daemon et ideo ad videndum Requiritur conveniens 
              tempus nam propter velocitatem motus punctus circulariter 
              revolutus videtur esse circumferentia circuli immo 
              Realiter circulus ut apparet de baculo inflammato 
              nam propter brevitatem temporis existentis inter instans in 
              quo punctus est sursum et inter instans in quo 
              est deorsum punctus iudicatur esse ubique, et ita ratione 
              parvitatis temporis res non iudicatur esse ubi est, et 
              per istum modum salvantur omnes traiectus. 
              Unde si 
              <name ref="#Sortes">Sortes</name> teneat denarium in una manu propter brevitatem 
              temporis sensus non sufficiet iudicare in qua 
              manu denarius sit si una manus aliam tetigerit 
              inperceptibiliter quia credit mutationem non esse facta 
              de loco ad locum, et sic in aliis tragediis possunt 
              esse plures deceptiones quibus utuntur magici ad 
              extorquendum simplicium.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l105-Dd1e421">
            <head xml:id="l105-Hsxmsxm">Sextus modus deceptionis</head>
            <p xml:id="l105-smesna">
              Sextus modus est per naturalium causarum 
              applicationem quae tamen ignorantur causae naturales et simplices 
              credunt quod arte diabolica talia fiant, nam 
              <cit>
                <ref xml:id="l105-Rd1e430">
                                    <name ref="#WilliamOfParis">Guillelmus Parisiensis</name>
                                </ref>
              </cit> 
              dicit quod si ex cera et puluere corii serpentis 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV326vb-->
              adusti fiat candela de nocte ardens de nocte faciet 
              apparere festucas esse serpentes vel Iuncos, similiter 
              nam ratione colorum corii admisci cum cora variatur 
              color obiecti visibilis, et iudicatur proportionalis color 
              sicut color corii, et ratione luminis apparebunt moveri 
              ut serpentes, et etiam ratione defectus lucis folium 
              quercuum apparet esse bufonem et quantum ad hoc possent 
              infinita exponi et experiri quae fiunt per causas naturales 
              et tamen de simplicibus non apparet.
            </p>
          </div>
        </div>
        <div xml:id="l105-Dd1e441">
          <head xml:id="l105-Hqtmmsp">Quod tales magici nullo modo sunt permittendi</head>
          <p xml:id="l105-eqqqvc">
            Ex quibus quod tales 
            magici nullo modo sunt impossibilia permittendi, quia 
            laedunt et impediunt potentiam ad vere <sic>poletisandum</sic> 
            ex eo quod vexant creaturas.
          </p>
          <p xml:id="l105-sfiasd">
            Secundo faciunt idolatriae 
            et ducunt homines ad sacrificandum daemonibus.
          </p>
          <p xml:id="l105-tqntcd">
            Tertio quia 
            nihil afferunt nisi phantasticum quia apparentiae in 
            illo casu non sunt nisi secundum quod obicitur phantasma 
            ad intra potentiis interioribus et in illis nihil 
            veritatis Reperitur. potest tamen altero duorum modorum contingere 
            quod aliquid veritatis in tali casu dicat.
          </p>
          <p xml:id="l105-umedhi">
            Unus modus 
            ex culpa et non arte, 
            scilicet quando creatura a deo totaliter 
            deseritur et diaboli divino subicitur in poenam peccati 
            permisit deus ut cum daemone conversetur, 
            non tamen vi alicuius artis, 
            sed propter culpam sic demerentes, 
            contingit tamen providentia divina 
            quod deus non permittit quod diabolus habeat intentum.
          </p>
          <p xml:id="l105-amedfq">
            Alius modus est de Reprobatione malorum 
            et huiusmodi inquirentibus, 
            et hoc determinat 
            <cit>
              <ref xml:id="l105-Rd1e466">
                <name ref="#JohnOfSalisbury">sabiensis[?]</name> 
                in <title>Summa</title> sua, 
                libro IIo, 
                capitulo 17mo
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit> 
            
            et 
            <cit>
              <ref xml:id="l105-Rd1e481">
                <name ref="#NicholasOresme">Magister Nicholaus Oresme</name> 
                in tertio libro de figurationibus 
                qualitatum
              </ref>
              <bibl>XXX</bibl>
            </cit>.
          </p>
          <p xml:id="l105-ismtne">
            Item, 
            sunt multae illuminationes 
            quae fiunt sine daemonibus ut apparet de igne qui aliquando apparet 
            in cimiteriis vel proprie patibula, et aliquando homines 
            Iudicant ibi esse spiritus quod tamen non est, et cetera.
          </p>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>