http://scta.info/resoure/lectio100/sorb/transcription

Lectio 100, de Libertate [Sorbonne Transcription]
Circa corruptelam peccati

Antequam prosequatur materia proposita aliqualiter oportet insistere circa corruptelam peccati quae etiam radix haeresum et malarum morum et malarum cogitationum praeter rationes inductas quia aliquibus non videtur quod ex peccati corruptela creatura incidat in tot errores pravos mores ac malas cogitationes et in tot deffectus defectus

Rationes quod errores mores ac malas cogitationes ex peccati corruptela
Prima ratio

et ideo arguitur primo auctoritate scripturae sacrae ubi dicitur corpus agravat aggravat animam et depravat sensum multa cogitantem per corpus quod agravat aggravat animam intelligitur corpus infectum corruptela culpae originalis et penae poenae sequentis nam ipsum agravat aggravat animam quia sicut sunt quantitates motivae in corporibus ita in spiritualibus ideo dicit augustinus in libro confessionum amor meus pondus meum nam sicut levitas corpus sursum et gravitas deorsum ita caritas movet mentem sursum erigendo in deum et cupiditas quae est viciosa vitiosa qualitas agravat aggravat animam et movet eam deorsum quia inclinat creaturam ad contrarium sui finis debiti ad quem caritas ducit ideo bene dicitur quod cupiditas agravat aggravat animam id est deprimit vires quantum ad potentiam rationalem eam detrudendo in tenebras et deprimit anima quantum ad peccatum et penam poenam

Secunda ratio

2o secundo arguitur ex ymaginatione imaginatione doctorum antiquorum nam anima rationalis creata est in orizonte horizonte distinguente lucem a tenebris vel in emisperium hemisphaerium lucis distinguens eam a regione tenebrarum et virtutes tam morales quam gratuite movent eam ad regionem lucis in qua regione adam fuisset semper in statu innocentiae si cupiditas enim[?] eum non movisset ad regionem tenebrarum inferius et per consequens quantum ad lumen cognoscendae veritatis obtenebratur rationalis potentia in regione tenebrarum ymaginandum imaginandum est tamen quod anima de se creata est in orizonte horizonte distinguente lucem a tenebris et ipsa per virtutes movetur in regionem lucis et emisperium hemisphaerium rerum spiritualium et viceversa ipsa movetur per cupiditatem in tenebras ubi obfuscatur lumen intelligentiae

Tertia ratio

3o tertio arguitur auctoritate apostoli dicentis quod nihil est nobis tanquam ex nobis et quantum ad unum rationalem loquitur quia ipse intelligit cognitione igitur quantum ad veritatem caritas perficit intellectum non sufficientem ex nobis eam acquirere sed sufficientia nostra ex deo est igitur anima cupiditati subiecta tendit in errores nec sufficit in veritates cognoscendas de sua felicitate aliquid cogitare unde augustinus contra Iulianum et pellagium plura scripxit scripsit ad istam tamen ymaginationem imaginationem consonat nam ipse ait quod oportet anima cupiditate vel caritate dirigi nec anima sufficit quantum ad intellectum practicum habere intellectum rectum de agibilibus nec bonum effectum in volicionibus volitionibus rectis sed quicquid elicit defficiendo deficiendo vult quia semper fruitur creatura et habet creaturam pro obiecto nam omnis accio actio deliberata extra caritatem est mala et peccatum et fruitio creaturae

Et circa hoc sunt multae auctoritates gregorii in 2o secundo sententiarum ad propositum inductae et brovardin hoc determinat et dicit

Quarta ratio

4o quarto arguitur auctoritate aristotelis in primo ethicorum qui licet sub terminis nostris et theologicis hoc non dicat aequivalenter tamen dicit quod in nobis est aliquid quod adversatur rationi et est quaedam infirmitas naturalis existens in nobis cuius cura sanatur per virtutes et componitur creatura talis quod in ea vires inferiores obediunt rationi sed semper intellectus obedit sensui nisi per virtutes sanetur

Et confirmatur ex auctoritate tullii in libro de tusculanis quaestionibus dicentis quod a nativitate hoc habet quod natura eius sit recta quantum ad primaeva institutionem et tamen contrariae pravis opinionibus et erroribus inevitabiliter inducitur anima et ideo consequenter dicit evidenter fabulas poeticas esse periculosas Iuvenibus et esse expellendas a civitatibus sed forte ipse capit nomen poetae vel poetarum pro Iogulatoribus

Quinta ratio

5o quinto arguitur auctoritate platonis secundum quod recitat macrobius in de sompno scipionis qui ponit quod anima inhaerendo corpori et coniunctio eius cum ipso est quaedam cuius mortificatio non quod anima desinat esse sed per unionem ipsius cum corpore privatur a suis operationibus vitalibus nam illa unio imponit laesionem animae cum unitur cum corpore quia ipsa coniuncta corpori indisponitur ad veritatis contemplationem et inclinatur ad falsitatem nam corpus vocatur animae sepulchrum et infernum animae et animam vocat mortuam et nedum scriptura concedit corruptelam sed eciam etiam philosophi unde secundum macrobium anima ex communicatione eius cum corpore inebriatur letheo fluvio qui fingitur esse fluvius infernalis per cuius potacionem potationem potantes obliviscuntur suae felicitatis modo letheus fluvius est in corpore quia per communicacionem communicationem animae cum corpore ipsa anima redditur inhabilis ad summi finis consecutionem et caeca atque prona est ad assentiendum falsitatibus et variis erroribus et ponit infernales fluvios anima laedentes secundum potentias

Sexta ratio

6o sexto et ultimo arguitur quia quilibet experitur pravas operationes

2o secundo experitur dificultatem difficultatem et violentiam a principio ad bene operandum quia doctrina est contra eorum inclinationem ideo verberibus interioribus inducuntur pueri ad doctrinam quia magis refugiunt eam et refutant frequentare scolas et tendunt ad contrarium ad quod deberent tendere modo doctrina est dispositio convenientissima quae refugitur ab eis

3o tertio experimur deffectus defectus maiores circa individua humanae speciei nam alia animalia statim nata vitari sibi procurant et homo non

Item illa habent prudentiam sufficientem pro vita observanda et homo derelictus non haberet aequalem prudenciam prudentiam besciis bestiis ymo immo minorem quia adveniente mala consuetudine creatura efficeretur peior unde si nutriretur inter animalia esset peior animalibus et ideo homo sine virtutibus est alias sceleratissimum secundum philosophum in libro poleticorum[?] et sic natura humana derelicta tendit de directo in malum sed de primaria iustitione non quia tendit in bonum directa ab infalibili infallibili dirigente

opino Rabbi Moyses

Ex istis radicibus sequitur probatas vel verisimilitudo illius quod dicit rabbi moises in 3o IIIo libro de duce dubiorum de gente casede[?] quae est gens sabiorum credente deum esse pruam creaturam corporalem quia caelum vel ignem poterit esse deum et ibi dicit aliqua quae sunt incredibilia secundum atenta attenta corruptela peccati bene est credibile quod dicit quod gens huiusmodi concessit adam fuisse et esse prophetam lunae et colere lunam quae de terra promissionis veniens atulit attulit arborem auri cum frondibus quae faciunt hominum depravationes ex peccati corruptela et ibi ydolatriam idolatriam artem ymaginum imaginum et divinationum et artes sacrilegas habuisse originem

2o secundo sequitur quod difficultas resistendi dyabolo diabolo non oritur ex poteste et magnitudine illius sed ex pervitate[?] resistentiae quia tanta facilitas humanae naturae est ad malum quod minimus impulsus sufficeret

3o tertio sequitur contra impugnantis brovardin dicentem quod ydolatriae idolatriae adorabant rem pure corporalem tanquam deum nam aliqui contra hoc dicunt quod numquam fuit tanta deliracio deliratio humanae mentis quod Iudicaret creaturam corporalem esse deum nam oppositum dicitur quod ex corruptela peccati est inclinatio ad sacrilegas falsitates et tanto determinores quanto vehementius mens movetur in eas

4o quarto sequitur probabile dicere amarum diligere denarium absque Relatione in aliud nam secundum institucionem institutionem poleticam politicam denarius est constitutus ad procurandum neccessaria necessaria modo contingit aliquem tantum delicare quod denarium ad visum non diligit nec apparet in experimento quod quis habundet abundet denariis non propter usum sed tantum diligat propter formam et sic avaritia est ydolorum idolorum servitus quia stat quod aliquis tanquam pro fine ultimo prostituat sibi divicias divitias omni usu circumscripto

5o quinto sequitur possibilitas adorationis ignis per caldeos unde abraham deus liberavit de vi[?] caldeorum nam abraham natus est in caldea ubi colebatur ignis tanquam deus sed quia reprobavit hoc ponendo differentiam inter agens principale et eius instrumentum ideo fuit in igne positus et deus eum liberavit et hoc est quod ait esdras neemiae 4o quarto capitulo faciens suam orationem ait tudinem[?] deus qui eripuisti abraham de igne caldeorum et tanta potest esse deliratio creaturae quod ipsa adoret corporale tanquam deum. unde sapientiae 13mo scribitur nec operibus atendentes attendentes cognoverunt quis esset artifex aut ignem aut lunam aut caelum aut elementum et tales rectores deos putaverunt et sic creaturam coluerunt

Obiecto caldaeis[?] et responsio

Sed contra arguitur de caldeis quia gens caldesim est gens caldeica et tamen ado raverunt solem pro deo principali et lunam pro deo minus principali ex eo quod experiebantur nobiles operationes solis et lunae et tamen scriptura dicit quod abraham est deliberatus ab vi[?] caldeorum

Respondetur quod caldeorum oppinio opinio fuit quod caelum sit de natura ignis probacio probatio quod sit ignis nam dicit tulius in 6o VIo de republica hoc sententialiter nam ipse vocat stellas sempiternos ignes scilicet, in textu quem exponit macrobius et sic non est discrepancia discrepantia quod caldei colant solem et ignem tanquam deum summum et inter omnes effectus existentes infra concavum orbis lunae ignis est nobilior

2o secundo ipsi colebant ignem, id est, nobiliorem creaturam existentem in concavo orbis lunae

et ex hac peste remanserunt vestigia usque nunc inter christianos. unde vetulae faciunt ignem supersciciose superstitiose in certis noctibus et ibi faciunt Invocationes supersticiosas superstitiosas et sacrilegas ut evitent mala et maxime laesiones ab igne pro toto anno nunc faciunt de ossibus nunc de lignis circuiendo[?] ignem saltando supra et infra et ex hoc ars quae vocatur piromancia pyromantia originem sumpsit ubi de occultis supersticiosi superstitiosi volunt Iudicare de omnibus secundum sonum factum ab igne praecipue ad hoc facto et in certis temporibus anni et tunc sunt regulae secundum sanos varios ad eliciendum Iudicia diversa et eciam etiam secundum quod flammae variae figurantur et hoc omnia sunt vestigia ydolatriae idolatriae antiquissime ita quod per fidem christianam non possunt evelli et ex hoc habuit originem ciromancia ciromantia ydromancia hydromantia et geomancia geomantia maxime viget quia multi sunt qui ea utuntur loco vere astrologiae vel medicinae quaequid ars nullo colore veritatis firmatur sed pure gratuite acceptatur ab anima corrupta ex peccato originali vel dicitur quod geomancia geomantia in proiectione punctorum reducitur ad causas per se nam stat quod si sit diversi proicientes quod faciant Iudicia de omnibus et faciant figuras secundum peritatem et imperitatem et tamen non reducitur secundum eas ad causa per se, scilicet, caelum et motus caelestes licet appareat sed reducitur ad malum nam stat quod duo proiciant in eadem hora et tamen habebunt figuras varias.

Alia obiectio et responsio

Contra dicta inquiritur de dubio praecipue quantum ad corruptelam nam vel corruptela est habitus intellectus vel voluntatis si intellectus igitur non immutat potentias concupiscibiles et irascibiles si voluntatis tunc non immutat immediate potentiam cognitivam et sic nulla est corruptela omnium virium animae laesiva

Respondetur quod nec Iustitia originalis est qualitas positiva nec eius privatio sed ymaginandum imaginandum est sic quod Iustitia originalis dicetur esse pro tanto in aliquo quod talis habitudo est in eo quod vires inferiores obediunt viribus superioribus et paratae sunt semper obedire ut exteriora elementa vel membra obediant animae et rationi in scatu statu innocentiae et nunc non obediunt et ideo substractio subtractio originalis Iustitiae non erit positiva qualitas nec ipsa Iustitia maxime sed Iustitia originalis erit habitudo potentiarum talis quod vires inferiores obediebant rationi in illo statu vel natae erant obedire

Alia obiectio et responsio

sed consequenter oportet dicere quod privatio Iustitiae originalis est dispositio talis quod potentiae sensitivae non obediunt rationi ymo immo econverso ratio est subiecta viribus sensitivis et sic potentia rationalis esset nunc laesa non quia perdidit aliquam qualitatem boni et acquisivit malam, sed quia ordo alius est quam erat in statu innocentiae

sed diceret aliquis quod ex hoc non sequitur caecitas intellectus nec sequitur nisi difficultas in exercendo vim imperativam seu exsequendo et ideo praeter hoc additur quod nedum propter culpam originalem sublata est obediencia obedientia virium inferiorum ad rationem sed eciam etiam sublata est specialis dei assistencia assistentia quantum ad potentiae elevationem

2a secunda via Respondendi quod cupiditas est qualitas inficiens totum animae regimen et caecans intellectum et perturbans potentias rationalem concupiscibilem irascibilem

unde notandum est quod sicut anima est unica potentia rationalis concupiscibilis irascibilis sed secundum varios actus vocatur diversis nominibus et sic anima quae est unica tripliciter operatur et ita qualitas unica est tripliciter animae immutativa quod dupliciter sic aliqua talis apparet de fide ut dicunt guillelmus parisiensis guillelmus altissiodorensis quia nedum ipsa fides est primae veritatis l cognitio sed amor et tenet adam quod omnis amor est cognitio et sic non repugnat quod cupiditas sit qualitas prava caecans intellectum et se habet per modum habitus continentis totam latitudinem omnium habituum pravorum ut caritas continet omnis habitus h virtuosos et omnem latitudinem omnium virtutum et ita de cupiditate dicitur quod ipsa est immutativa[?] viciose vitiose et erroneae immutat intellectum nam sine apparentia laesus in natura inclinatur ad si assentiendum falso et iste modus Respondendi 2us secundus est bene probabilis