<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/lectio100/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="lectio100">
        <head xml:id="l100-Hldlldl">Lectio 100, de Libertate</head>
        <div xml:id="l100-Dd1e109">
          <head xml:id="l100-Hccpccp">Circa corruptelam peccati</head>
          <p xml:id="l100-apmitd">
            Antequam prosequatur materia proposita aliqualiter oportet 
            insistere circa corruptelam peccati, quae est Radix haeresum 
            et malarum morum et malarum cogitationum praeter 
            rationes inductas, quia aliquibus non videtur quod ex peccati 
            corruptela creatura incidat in tot errores pravos 
            mores ac malas cogitationes et in toti defectus.
          </p> 
          <div xml:id="l100-Dd1e117">
            <head xml:id="l100-Hrqeepc">Rationes quod errores mores ac malas cogitationes ex peccati corruptela</head>
            <div xml:id="l100-Dd1e122">
            <head xml:id="l100-Hpropro">Prima ratio</head>
              <p xml:id="l100-eiapep">
                Et ideo arguitur 
                primo auctoritate scripturae sacrae ubi dicitur 
                corpus aggravat animam et depravat sensum multa cogitantem, 
                per corpus quod aggravat animam intelligitur corpus infectum 
                corruptela peccati originalis et poenae sequentis nam 
                ipsum aggravat animam quia sicut sunt quantitates motivae in corporibus 
                ita in spiritualibus, ideo dicit 
                <ref xml:id="l100-Rzdv3e3" corresp="#l100-Qa3ve3e">
                  <name xml:id="l100-Nd1e131" ref="#Augustine">Augustinus</name> 
                  in libro <title ref="#Confessions">Confessionum</title>
                </ref>, 
                <cit>
                  <quote xml:id="l100-Qa3ve3e" source="http://scta.info/resource/aconf-l13-d1e150">
                    amor meus pondus meum
                  </quote>
                </cit>, 
                nam sicut levitas 
                corpus sursum et gravitas deorsum, ita caritas 
                movet mentem sursum erigendo in deum, et cupiditas 
                quae est vitiosa qualitas aggravat animam et movet eam 
                deorsum quia inclinat creaturam ad contrarium sui finis debiti 
                ad quem caritas ducit, ideo bene dicitur quod cupiditas aggravat 
                animam id est deprimit vires quantum ad potentiam rationalem 
                eam detrudendo in tenebras, et deprimit 
                anima quantum ad peccatum et poenam.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l100-Dd1e146">
              <head xml:id="l100-Hsrosro">Secunda ratio</head>
              <p xml:id="l100-saeoli">
                Secundo, 
                arguitur ex imaginatione 
                doctorum antiquorum nam anima rationalis creata 
                est in horizonte distinguente lucem a tenebris vel in hemisphaerium 
                lucis distinguens eam a regione tenebrarum, 
                et virtutes tam morales quam gratuite movent eam 
                ad regionem lucis in qua regione <name xml:id="l100-Nd1e153" ref="#Adam">adam</name> fuisset 
                semper in statu innocentiae si cupiditas eum non movisset 
                ad regionem tenebrarum inferius et per consequens quantum ad 
                lumen cognoscendae veritatis obtenebratur rationalis potentia 
                in regione tenebrarum, imaginandum est tamen  quod anima de 
                se creata est in horizonte distinguente lucem a tenebris, 
                et ipsa per virtutes monetur in regionem lucis et hemisphaerium 
                rerum spiritualium, et viceversa ipsa movetur per cupiditatem 
                in tenebras ubi obfuscatur lumen intelligentiae.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l100-Dd1e158">
              <head xml:id="l100-Htrotro">Tertia ratio</head>
              <p xml:id="l100-taaefc">
                Tertio arguitur 
                auctoritate <name xml:id="l100-Nd1e165" ref="#Paul">apostoli</name> dicentis quod <quote xml:id="l100-Qd1e168" source="http://scta.info/resource/IIcor3_5">nihil est nobis tamquam ex nobis</quote> 
                et quantum ad unum rationalem loquitur quia ipse intelligit 
                cognitione, igitur quantum ad veritatem caritas perficit intellectum 
                non sufficientem ex nobis eam acquirere sed 
                sufficientia nostra ex deo est igitur anima cupiditati substantia tendit 
                in errores, nec sufficit in veritates cognoscendas 
                de sua felicitate aliquid cogitare, unde <name xml:id="l100-Nd1e171" ref="#Augustine">augustinus</name> contra 
                <name xml:id="l100-Nd1e174" ref="#Julian">iulianum</name> et <name xml:id="l100-Nd1e177" ref="#Pelagius">pellagium</name> plura scripsit ad istam, tamen 
                imaginationem consonat, nam ipse ait quod oportet anima cupiditate 
                vel caritate dirigi nec anima sufficit 
                quantum ad intellectum practicum habere intellectum Rectum de 
                agibilibus, nec bonum affectum in volitionibus Rectis 
                sed quidquid elicit deficiendo vult, quia semper fruitur 
                creatura et habet creaturam pro obiecto, nam omnis actio 
                <cb ed="#SV" n="320ra"/>
                deliberata extra caritatem est mala et peccatum et fruitio 
                creaturae.
              </p>
              <p xml:id="l100-echded">
                Et circa hoc sunt multae auctoritates 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e188">
                    <name xml:id="l100-Nd1e190" ref="#Rimini">Gregorii</name> 
                    in secundo <title>Sententiarum</title>
                  </ref>
                </cit> 
                ad propositum inductae et 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e200">
                                        <name xml:id="l100-Nd1e201" ref="#Bradwardine">Brovardin</name>
                                    </ref>
                </cit> 
                hoc determinat et dicit.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l100-Dd1e207">
              <head xml:id="l100-Hqroqro">Quarta ratio</head>
              <p xml:id="l100-qaapvs">
                Quarto, 
                arguitur auctoritate 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e216" target="http://scta.info/resource/aristneth-l1">
                    <name xml:id="l100-Nd1e218" ref="#Aristotle">Aristotelis</name> in primo 
                    <title ref="#Ethics">Ethicorum</title>
                  </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                qui licet sub terminis nostris et theologicis hoc non 
                dicat aequivalenter, 
                tamen dicit quod in nobis est aliquid quod adversatur rationi, 
                et est quaedam infirmitas naturalis existens 
                in nobis cuius cura sanatur per virtutes et componitur creatura 
                talis quod in ea vires inferiores obediunt rationi, 
                sed semper intellectus obedit sensui nisi per virtutes sanetur.
              </p>
              <p xml:id="l100-eceppi">
                et 
                confirmatur ex auctoritate 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e234">
                    <name xml:id="l100-Nd1e236" ref="#Cicero">Tullii</name> in libro 
                    <title ref="#TuscanDisputations">De tusculanis quaestionibus</title>
                  </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit> 
                dicentis quod a nativitate hoc habet quod natura eius sit Recta quantum ad 
                primaeva institutionem, et tamen contrariae pravis opinionibus et erroribus 
                inevitabiliter inducitur anima. 
                Et ideo consequenter dicit evidenter 
                fabulas <unclear>poeticas</unclear> esse periculosas iuvenibus 
                et esse expellendas a civitatibus 
                sed forte ipse capit nomen poetae 
                vel poetarum pro ioculatoribus.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l100-Dd1e253">
              <head xml:id="l100-Hqnrqnr">Quinta ratio</head>
              <p xml:id="l100-qaalsp">
                Quinto arguitur auctoritate 
                secundum quod recitat 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e262">
                    <name xml:id="l100-Nd1e264" ref="#Macrobius">Macrobius</name> 
                    in <title>De sompno scipionis</title>
                  </ref>
                </cit> 
                qui 
                ponit quod anima inhaerendo corpori et coniunctio eius cum ipso 
                est quaedam cuius mortificatio non quod anima desinat esse, 
                sed per unionem ipsius cum corpore privatur a suis operationibus vitalibus, 
                nam illa unio imponit laesionem animae cum unitur 
                cum corpore quia ipsa coniuncta corpori indisponitur ad 
                veritatis contemplationem et inclinatur ad falsitatem nam 
                corpus vocatur animae sepulchrum et infernum animae et 
                animam vocat mortuam, et nedum scriptura concedit 
                corruptelam, sed etiam philosophi, 
                unde secundum <name xml:id="l100-Nd1e272" ref="#Macrobius">Macrobium</name> anima 
                ex communicatione eius cum corpore inebriatur letheo fluvio 
                qui fingitur esse fluvius infernalis per cuius potationem 
                potantes obliviscuntur suae felicitatis, modo letheus 
                fluvius est in corpore, quia per communicationem animae cum corpore 
                ipsa anima redditur in humilis ad summi finis consecutionem 
                et caeca atque prona est ad assentiendum falsitatibus 
                et variis erroribus, et ponit infernales fluvios 
                anima laedentes secundum potentias.
              </p>
            </div>
            <div xml:id="l100-Dd1e277">
              <head xml:id="l100-Hsxrsxr">Sexta ratio</head>
              <p xml:id="l100-seuepo">
                Sexto et ultimo, 
                arguitur quia quilibet experitur pravas operationes.
              </p> 
              <p xml:id="l100-sedrae">
                Secundo,
                experitur difficultatem et violentiam a principio 
                ad bene operandum quia doctrina est contra eorum inclinationem, 
                ideo verberibus et terroribus inducuntur pueri ad doctrinam 
                quia magis refugiunt eam et refutant frequentare 
                scolas et tendunt ad contrarium ad quod deberent tendere 
                modo doctrina est dispositio convenientissima quae Refugitur ab 
                eis.
              </p>
              <p xml:id="l100-tedehn">
                Tertio, 
                experimur defectus maiores circa individua 
                humanae speciei, 
                nam alia animalia statim nata vitari sibi 
                procurant et homo non.
              </p>
              <p xml:id="l100-iihaid">
                Item, 
                illa habent prudentiam 
                sufficientem pro vita conservanda et homo derelictus non haberet 
                aequalem prudentiam bestiis, immoymo minorem quia adveniente 
                mala consuetudine creatura efficeretur peior 
                tamen si nutriretur inter aliam esset peior animalibus, 
                et ideo homo sine virtutibus est alias sceleratissimum secundum 
                <cit>
                  <ref xml:id="l100-Rd1e295">
                    <name xml:id="l100-Nd1e297" ref="#Aristotle">Philosophum</name> 
                    in libro 
                    <title ref="#Politics">Politicarum</title>
                  </ref>
                  <bibl>XXX</bibl>
                </cit>, 
                et sic natura humana derelicta  
                <cb ed="#SV" n="b"/><!--320rb-->
                tendit de directo in malum, sed de primaria iustitione non 
                quia tendit in bonum directa ab infallibili dirigente.
              </p>
            </div>
          </div>
          <div xml:id="l100-Dd1e314">
            <head xml:id="l100-Hormorm">Opinio Rabbi Moyses</head>
            <p xml:id="l100-eirsho">
              Ex istis radicibus 
              sequitur vel verisimilitudo illius 
              quod dicit 
              <cit>
                <ref xml:id="l100-Rd1e323">
                  <name xml:id="l100-Nd1e325" ref="#Maimonides">Rabbi moyses</name> 
                  in IIIo libro 
                  <title ref="#GuideForThePerplexed">De duce dubiorum</title>
                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              de gente 
              <unclear>casede</unclear> quae est gens sabiorum credente deum esse creaturam 
              puram corporalem, quia caelum vel ignem poterit esse deum, 
              et ibi dicit aliqua quae sunt incredibilia, sed attenta peccati 
              corruptela bene est credibile quod dicit quod gens huiusmodi 
              concessit <name xml:id="l100-Nd1e339" ref="#Adam">Adam</name> fuisse et esse prophetam lunae et colere lunam 
              quae de terra promissionis veniens attulit arborem auri 
              cum frondibus quae faciunt hominum depravationes ex peccati corruptela 
              et ibi idolatriam artem imaginum et divinationum 
              et artes sacrilegas habuisse originem.
            </p>
            <p xml:id="l100-ssqmis">
              Secundo 
              sequitur quod difficultas resistendi diabolo non oritur ex 
              poteste et magnitudine illius sed ex pronitate resistentiae, 
              quia tanta facilitas humanae naturae est ad malum quod minimus 
              impulsus sufficeret.
            </p>
            <p xml:id="l100-tscmie">
              Tertio sequitur contra impugnantis <name xml:id="l100-Nd1e348" ref="#Bradwardine">Brovardin</name> 
              dicentem quod idolatriae adorabant rem pure corporalem 
              tanquam deum, nam aliqui contra hoc dicunt quod numquam fuit 
              tanta deliratio humanae mentis quod iudicaret creaturam 
              corporalem esse deum nam oppositum dicitur quod ex corruptela 
              peccati est inclinatio ad sacrilegas falsitates et tanto 
              determinores quanto vehementius mens movetur in eas.
            </p>
            <p xml:id="l100-qspouc">
              Quarto sequitur probabile dicere amarum diligere denarium 
              absque relatione in aliud, 
              nam secundum institutionem politicam denarius 
              est constitutus ad procurandum necessaria modo constat 
              aliquem tantum delicare quod denarium ad usum non diligit 
              ut apparet in experimento quod quis <unclear>habundet</unclear> denariis 
              non propter usum sed tantum diligat propter formam, 
              et sic avaritia est idolorum servitus quia stat quod aliquis tanquam 
              pro fine ultimo prostituat sibi divitias omni usu circumscripto.
            </p>
            <p xml:id="l100-qspscc">
              Quinto sequitur possibilitas adorationis ignis per 
              <name xml:id="l100-Nd1e361" ref="#Chaldeans">caldeos</name> 
              unde <name xml:id="l100-Nd1e364" ref="#Abraham">Abraham</name> 
              deus liberavit de vi <name xml:id="l100-Nd1e367" ref="#Chaldeans">Caldeorum</name> 
              nam <name xml:id="l100-Nd1e370" ref="#Abraham">Abraham</name> natus est in 
              <name xml:id="l100-Nd1e373" type="place">caldea</name> nisi colebatur ignis 
              tanquam deus sed quia reprobavit hoc ponendo differentiam inter 
              agens principalem et eius instrumentum, 
              ideo fuit in igne positus et deus eum liberavit 
              et hoc est quod ait <name xml:id="l100-Nd1e377" ref="#Ezra">Esdras</name> 
              <ref>
                <name xml:id="l100-Nd1e380" ref="#Nehemiah">Neemiae</name> 
                quarto capitulo
              </ref> 
              faciens suam orationem ait 
              <cit>
                <quote xml:id="l100-Qd1e385" source="http://scta.info/resource/neh9_7" synch="1-13">
                  tu domine deus qui eripuisti 
                  <name xml:id="l100-Nd1e387" ref="#Abraham">Abraham</name> de igne 
                  <name xml:id="l100-Nd1e390" ref="#Chaldeans">Caldeorum</name>
                </quote>
              </cit> 
              et tanta potest esse deliratio creaturae quod ipsa adoret 
              corporale tanquam deum. 
              Unde sapientiae 13mo scribitur 
              <cit>
                <quote xml:id="l100-Qd1e394" source="http://scta.info/resource/sap13_1">
                  nec operibus attendentes cognoverunt quis esset 
                  artifex aut ignem aut lunam aut caelum aut elementum 
                  et tales rectores deos putaverunt
                </quote>
              </cit> 
              et sic creaturam 
              coluerunt.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l100-Dd1e400">
            <head xml:id="l100-Hocecer">Obiecto <unclear>caldaeis[?]</unclear> et responsio</head>
            <p xml:id="l100-scaavc">
              Sed contra arguitur 
              de <name xml:id="l100-Nd1e413" ref="#Chaldeans">caldeis</name> quia gens 
              <name xml:id="l100-Nd1e416" ref="#Chaldeans">caldesim</name> est gens 
              <name xml:id="l100-Nd1e419" ref="#Chaldeans">caldeica</name> 
              et tamen adoraverunt 
              solem pro deo principali, et lunam pro deo minus principali 
              ex eo quod experiebantur nobiles operationes solis et lunae, 
              et tamen scriptura dicit
              quod <name xml:id="l100-Nd1e422" rend="#Abraham">Abraham</name> est deliberatus 
              <pb ed="#SV" n="320-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              ab vi <name xml:id="l100-Nd1e430" ref="#Chaldeans">caldeorum</name>.
            </p>
            <p xml:id="l100-rqcien">
              Respondetur quod 
              <name xml:id="l100-Nd1e436" ref="#Chaldeans">caldeorum</name> opinio fuit 
              quod caelum sit de natura ignis, 
              probatio quod sit ignis, 
              nam dicit 
              <cit>
                <ref xml:id="l100-Rd1e438">
                                    <name xml:id="l100-Nd1e442" rend="#Cicero">Tulius</name> in VI <title>De republica</title>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              hoc sententialiter nam 
              ipse vocat stellas sempiternos ignes scilicet, in textu 
              quem exponit <name xml:id="l100-Nd1e452" rend="#Macrobius">macrobius</name> et sic non est discrepantia 
              quod <name xml:id="l100-Nd1e455" ref="#Chaldeans">caldei</name> colant solem et ignem tanquam deum summum 
              et inter omnes effectus existentes infra concavum orbis 
              lunae ignis est nobilior.
            </p>
            <p xml:id="l100-siccol">
              Secundo ipsi colebant ignem, 
              id est, nobiliorem creaturam existentem in concavo orbis lunae.
            </p>
            <p xml:id="l100-eehhfv">
              Et ex hac peste remanserunt vestigia usque 
              nunc inter christianos. Unde vetulae faciunt ignem superstitiose 
              in certis noctibus et ibi faciunt invocationes 
              superstitiosas et sacrilegas ut evitent mala 
              et maxime laesiones ab igne pro toto anno, et tunc 
              faciunt de ossibus nunc de lignis <unclear>cicuiendo[?]</unclear> ignem 
              saltando infra et supra. et ex hoc ars quae pyromantia 
              vocatur originem sumpsit ubi de occultis superstitiosi 
              volunt Iudicare de omnibus secundum sonum factum ab igne 
              praecipue ad hoc facta et in certis temporibus anni, et tunc 
              sunt Regulae secundum sanos varios ad eliciendum Iudicia 
              diversa. et etiam secundum quod flammae variae figurantur, et hoc 
              omnia sunt vestigia idolatriae antiquissime. Ita quod per fidem 
              christianam non possunt evelli, et ex hoc habuit originem 
              ciromantia hydromantia et geomantia maxime 
              viget quia multi sunt qui ea utuntur loco vere astrologiae 
              vel medicinae quaequid ars nullo colore 
              veritatis firmatur sed pure gratuite acceptatur ab anima 
              corrupta ex peccato originali, vel dicitur quod geomantia 
              in proiectione punctorum Reducitur ad causas per se, nam 
              stat quod si sint diversi proicientes quod faciunt iudicia 
              de omnibus, et faciant figuras secundum peritatem et imperitatem, 
              et tamen non Reducitur secundum eas ad causa per se, scilicet, caelum 
              et motus caelestes, licet appareat, sed reducitur ad malum 
              nam stat quod duo proiciant in eadem hora et tamen habebunt 
              figuras varias.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l100-Dd1e467">
            <head xml:id="l100-Haoeoer">Alia obiectio et responsio</head>
            <p xml:id="l100-cdival">
              Contra dicta inquiritur de dubio praecipue 
              quantum ad corruptelam, 
              nam vel corruptela est habitus intellectus 
              vel voluntatis, 
              si intellectus, 
              igitur non immutat potentias concupiscibiles 
              et irascibiles, 
              si voluntatis, tunc non immutat 
              immediate potentiam cognitivam, 
              et sic nulla est corruptela omnium 
              virium animae laesiva.
            </p>
            <p xml:id="l100-rqnneo">
              Respondetur quod nec iustitia originalis 
              est qualitas positiva, nec eius privatio, sed imaginandum 
              est sic quod iustitia originalis dicetur esse pro tanto in aliquo 
              quod talis habitudo est in eo quod vires inferiores obediunt 
              viribus superioribus et paratae sunt semper obedire ut exteriora 
              elementa vel membra obediant animae et 
              rationi in statu innocentiae, 
              et nunc non obediunt et 
              ideo subtractio originalis iustitiae non erit positiva qualitas 
              nec ipsa iustitia maxime, 
              sed iustitia originalis et habi<cb ed="#SV" n="b"/><!--SV320vb-->tudo 
              potentiarum talis quod vires inferiores obediebant rationi 
              in illo statu, vel natae erant obedire.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l100-Dd1e482">
            <head xml:id="l100-Haoraor">Alia obiectio et responsio</head>
            <p xml:id="l100-scoesi">
              Sed consequenter oportet 
              dicere quod privatio iustitiae originalis 
              est dispositio talis quod 
              potentiae sensitivae non obediunt rationi, 
              immo econverso ratio est 
              subiecta viribus sensitivis, 
              et sic potentia rationalis esset 
              nunc laesa non 
              quia perdidit aliquam qualitatem boni et 
              acquisivit malam, 
              sed quia ordo alius est quam erat in 
              statu innocentiae.
            </p> 
            <p xml:id="l100-sdaape">
              Sed diceret aliquis quod ex hoc non 
              sequitur caecitas intellectus nec sequitur nisi difficultas in 
              exercendo vim imperativam seu exsequendo, 
              et ideo praeter hoc additur 
              quod nedum propter culpam originalem 
              sublata est obedientia virium inferiorum ad rationem 
              sed etiam sublata est specialis dei assistentia quantum ad 
              potentiae elevationem.
            </p>
            <p xml:id="l100-svrrci">
              Secunda via respondendi quod cupiditas 
              est qualitas inficiens totum animae regimen et caecans 
              intellectum et perturbans potentias rationalem concupiscibilem 
              irascibilem.
            </p>
            <p xml:id="l100-unebpe">
              Unde notandum est quod sicut anima est unica potentia 
              rationalis concupiscibilis irascibilis sed secundum varios actus 
              vocatur diversis nominibus et sic anima quae est unica tripliciter 
              operatur et ita qualitas unica est tripliciter animae immutativa 
              quod dupliciter sic aliqua talis apparet de fide 
              ut dicunt 
              <name xml:id="l100-Nd1e501" ref="#WilliamOfParis">Guillelmus Parisiensis</name>, 
              <name xml:id="l100-Nd1e504" ref="#WilliamOfAuxerre">Guillelmus Altissiodorensis</name>  
              quia nedum ipsa fides est 
              primae veritatis cognitio sed amor, 
              et tenet 
              <cit>
                <ref xml:id="l100-Rd1e506">
                                    <name xml:id="l100-Nd1e510" ref="#Wodeham">Adam</name>
                                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>
              <!-- possible quote here -->
              quod omnis amor est cognitio, 
              et sic non repugnat 
              quod cupiditas sit qualitas prava caecans intellectum et 
              se habet per modum habitus continentis totam latitudinem omnium 
              habituum pravorum ut caritas continet omnis habitus virtuosos 
              et omnem latitudinem omnium virtutum, 
              et ita de cupiditate dicitur 
              quod ipsa est <unclear>immutativa</unclear> vitiose et 
              erroneae immutat intellectum, 
              nam sive apparentia 
              laesus in natura inclinatur ad assentiendum falso, 
              et iste modus respondendi 
              secundus est bene probabilis, etc.
            </p>
          </div>
        </div>
      </div>
        </body>
    </text>
</TEI>