<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l98-sievms/en/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l98-sievms">
            Secundo iste error 
            potuit habuisse originem ex libidine mentiendi vetularum 
            nam illae potuerunt fingere quod haberent decreta deorum 
            cuius penitus nihil erat, et experientia est ad hoc, vel 
            secunda causa potest esse causa quaestus ut parentes aliquid darent 
            huiusmodi vetulis, et ideo dicebant pueros esse fatatos 
            ad prosperitatem et audisse decreta deorum, vel secunda causa 
            est propter inanem gloriam ut Reputantur familiores deo 
            nam se dicebant habere a diis certitudinem de prosperitate 
            alicuius ut huiusmodi vetulae viderentur mira scire.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>