<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l98-scsasc/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l98-scsasc">
              Secundum corollarium: 
              sicut male dispositis divina providentia est occasio et causa 
              per accidens desperationis et odii occasio 
              <unclear>inquam<!-- dbcheck --></unclear> non data 
              sed accepta, 
              ita bene dispositis divina providentia est causa spei 
              et amoris.
              Prima pars est nota, 
              nam multi periti et multi 
              philosophorum negabant Deum esse 
              vel saltim rebus providere. 
              Secunda pars, 
              scilicet quod divina providentia 
              sit causa spei et amoris in bene dispositis, 
              probatur 
              quia quidquid operatur circa regimen universi 
              totum est in bonum universi et cuiuslibet eius partis, 
              nam ipsa est cuiuslibet rei in finem directiva 
              et in suam perfectionem.
              Igitur ex regimine universali et particulari 
              debet consurgere amor 
              in regente et curante 
              et in intellectu bene disposito 
              debet consurgere amor specialiter curantis.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>