<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l77-qcsomr/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l77-qcsomr">
                Quartum corollarium: 
                sicut sacra scriptura principaliter
                <pb ed="#R" n="122-r"/>
                <cb ed="#R" n="a"/>
                fuit edita propter spiritualem coniunctionem sponsi ad
                sponsam, sic solus sponsus eam cepit plenaria cognitione. 
                Prima pars apparet 
                quia finis divinae providentiae et spiritualis regiminis circa Deum fuit incarnatio et
                matrimonium spirituale christi ad sponsam, 
                ita quod habemus initium divinae
                providentiae et spiritualis regiminis ante verbi incarnationem, 
                et habuimus consummationem illius et in incarnatione et in passione, 
                et hoc fuit intentio prophetarum. 
                Unde 
                <ref xml:id="l77-Rd1e234" corresp="#l77-Qomooos">
                  <name ref="#Solomon">Solomon</name>
                  ait in <title ref="#cant">Canticis</title>, 
                  primo capitulo
                </ref>
                <cit>
                  <quote xml:id="l77-Qomooos" source="http://scta.info/resource/cant1_1">
                    oculetur me
                    osculo oris sui
                  </quote>
                </cit>, 
                et licet matrimonium tunc temporis esse inceptum, non
                tamen erat consummatum, sed osculando inflavit spiritum gratiae et dona gratuita
                quibus ecclesia abundat in fide. Et sic sponsus numquam permitteret eam deficere
                quin ipsa sit <unclear cert="high">fecundabilis</unclear> veritate in hiis quae
                tangunt fidem et bonos mores. Secunda pars corollarii patet, quia scriptura sacra
                est infinitae continentiae et continet infinitas altissimas veritates et nulli
                creaturae communicata est infinitarum veritatum notitia, nisi solum animae christi,
                igitur solus christus habet huiusmodi scripturae plenariam notitiam quo ad omnes
                modos repraesentandi.
              </p>
        </body>
    </text>
</TEI>