<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l77-ocqpsi/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l77-ocqpsi">
                Octavum corollarium quod prophetae non plene intellexerunt suas
                prophetias, nec <name ref="#Moses">Moses</name> plenarie intellexit illud quod
                prophetavit in suis quinque libris, quia scripsit infinitas veritates sive in eis
                infinitae veritates continentur quarum eius anima non erat capax. Et infinitum
                altiora et plura scripsit quam intellexit, quia fuit purum organum Spiritus Sancti,
                licet illa quae erant ex regimine populi sufficienter intellexerit.
              </p>
        </body>
    </text>
</TEI>