<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l77-eppeif/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l77-eppeif">
                Ex prima parte sequitur primo quod licet scripturae continentia
                et ecclesiae fecunditas quantum ad conferentia salutaria adaequantur. 
                Maior tamen est actualis continentia scripturae 
                quam sit actualis fecunditas ecclesiae, 
                vel quam sit fecunditas ecclesiae ad actum reductae. 
                Patet quia scriptura continue est
                respectu omnium veritatum tangentium humanae speciei et ecclesiae regimen gratuitum
                et actualiter continet omnem huiusmodi veritatem, sed fecunditas ecclesiae non
                actualiter reducta est respectu cuiuscumque veritatis, et maxime respectu illorum
                quae sunt ad salutem pertinentia, licet ecclesia non esset actualiter informata de
                processione spiritus sancti ante convocationem consilii generalis, nec in hoc
                ecclesia erit determinata. 
                Ita etiam sunt multi casus possibiles de quibus ecclesia
                non est actualiter instructa et tamen continentur in scriptura sacra. 
                Tamen ecclesia
                est per quamlibet veritatem in qua non actualiter est instructa 
                <unclear cert="high">fecundibilis</unclear>.
              </p>
        </body>
    </text>
</TEI>