http://scta.info/resoure/l68-epogcf/reims/transcription

Et primo occurrunt rationes philosophorum po nentium quod Deus concurrit in triplici genere causae et secundum aliquos in quadruplici respectu omnium quae fiunt, ergo in genere causae formalis Deus potest concurrere secundum oppinionem opinionem philosophorum. Et nedum videtur esse philosophorum oppinio opinio secundum etiam Augustinum in pluribus locis, ubi ponit quod omnia mirabilia formantur ab immutabili forma et formaliter facta sunt. Ad hoc etiam sunt auctoritates Dyonisii Dionysii et Linconiensis et multorum sanctorum doctorum quae videntur sonare quod Deus sit forma rerum et quod nedum concurrat in genere causae efficientis et finalis, sed etiam in genere causae formalis