<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l67-eqptei/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l67-eqptei">
            Ex quo patet quod 
            influxus formalis creatus non dependet ab influxu formali 
            increato in eodem genere, eodem modo dicendum est de influxu materiali 
            quod influxus materialis creatus non dependent ab influxu 
            increato eiusdem generis, quia nullus influxus increatus potest esse 
            de aliquo duorum generum praedictorum. utrum autem inter 
            influxus formales et etiam materiales creatos sit ordo vel 
            aliqua subordinatio, de hoc difficultas est inter doctores, 
            quae reducitur ad philosophiam, quia si sit subordinatio inter 
            formales influxus erit viceversa ad subordinationem in causis efficientibus, 
            nam ultima forma quae est constitutiva compositi, si 
            poneretur multiplicatio formarum substantialium, sicut multi ponunt 
            secundum praedicata quidditativa et poneretur numeris formarum 
            substantialium correspondenter ad numerum praedicatorum quidditativorum. tunc 
            ultima forma esset perfectior et quanto ascendendo forma esset 
            generalior tanto esset imperfectior.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>