<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l67-Dd1e109/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="l67-Dd1e109">
          <head xml:id="l67-Hprones">Propositiones</head>
          <p xml:id="l67-pdmpap">
            Pro declaratione maiori materiae heri tactae 
            ponam aliquas propositiones.
          </p>
          <div xml:id="l67-Dd1e117">
            <head xml:id="l67-Hppoppo">Prima propositio</head>
            <p xml:id="l67-pcieif">
              Prima conclusio: 
              impossibile est formam actuare materiam vel 
              informare et non tendere in subsistentiam in quam 
              materia et forma vivuntur vel ordinantur. patet 
              quia hoc est de influxus formalis integritate, ergo 
              absque huiusmodi habitudine non stat esse influxum 
              formalem.
            </p>
            <p xml:id="l67-spqecc">
              Sequitur primo quod tendentia formae 
              in subsistentiam in quam materia et forma ordinantur 
              non <sic>non</sic> est de genere causae finalis, 
              licet subsistentia 
              <cb ed="#SV" n="279-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              sit finis formae et forma tendat in subsistentiam 
              tamquam in finem non tamen huiusmodi tendentia reducitur 
              ad genus causae finalis. 
              Patet quia haec est de integritate 
              causalitatis formalis et influxus formalis, 
              ergo non est de integritate finis prout finis distinguitur 
              ab aliis generibus causarum nisi secundum generalem modum 
              prout finis dicitur esse causa causarum.
            </p>
            <p xml:id="l67-spqmef">
              Sequitur primo 
              quod proprie loquendo materia 
              non debet dici 
              quid nec quale nec quantum, 
              quantum est de quidditate alias tenui quod est extra 
              totam latitudinem specierum substantialium. 
              et extra totam latitudinem 
              graduum specificorum substantialium, 
              quantum est de aliis quod nec 
              sit nec quale nec quantum. 
              Patet quia denominationes 
              concretive non sistunt in materia, 
              nec in forma, 
              sed principaliter 
              ordinantur in subsistentiam 
              in quam tendunt materia et forma.
            </p>
            <p xml:id="l67-eqppdf">
              Ex quo patet quod, 
              licet materia sit subiectum caliditatis, 
              non tamen proprie dicitur causanda, 
              Sed eius subsistentia, ut ignis 
              vel illud quod est eius subsistentia, 
              et ita proportionaliter de forma.
            </p>
            <p xml:id="l67-eehasp">
              Et ex hoc sequitur 
              quod illa distinctio de subiecto 
              inhaesionis et de subiecto denominationis non videtur 
              omnino necessaria. 
              Nam ad recipere denominationem concretivam 
              non oportet habere rationem subiecti, 
              immo est impertinens 
              quia denominatio concretiva 
              competit subsistentiae principali in qua materia 
              et forma ordinantur, 
              et ideo stante omnimoda unitate 
              subiecti stat quod eadem qualitas successive denominet diversa 
              ut si eadem qualitas maneat in generato quae 
              fuit in corrupto, 
              tunc ibi est idem subiectum quia eadem materia, 
              et tamen prius illa qualitas denominat unum elementum vel 
              compositum. et postea aliud elementum vel mixtum. 
              et tamen illud elementum vel  compositum non est 
              subiectum illius qualitatis, 
              et sic subiectum est impertinens ad hoc 
              quod aliqua denominatio concretiva competat alicui subsistentiae 
              principali.
            </p>
            <p xml:id="l67-sqpepe">
              Sequitur quod proprie loquendo forma non debet 
              denominari fieri vel generari nam huiusmodi denominationes, 
              scilicet, fieri et generari competunt subsistentiae 
              et composito. 
              Et ad istud propositum locutus est 
              <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name>,
              ut potest videri ex processu commenti et processu eius.
            </p>
            <p xml:id="l67-upfvso">
              Ulterius patet fundamentum quare dicitur quod actiones et 
              passiones sunt suppositorum. 
              Unde et <name ref="#Aristotle">Aristotles</name> videtur 
              ab anima remonere praedicata concretiva, 
              ita quod proprie non 
              attribuitur animae quod sic vel sic operetur sed mediante 
              anima compositum dicitur sic vel sic operari.
            </p>
            <p xml:id="l67-puvemd">
              Patet ulterius 
              veritas illius opinionis 
              <name ref="#Cyril">Cyrlli <unclear>Alexandrini</unclear> episcopi</name>, 
              qui contra <name ref="#Nestorius">Nestorium</name> procuravit determinationem huius veritatis 
              <name ref="#Mary">Virgo Gloriosa</name> genuit deum et est realiter 
              mater dei sine addito, 
              nam tota actio quae terminabatur 
              ad humanitatem debet attribui subsistentiae principali, 
              et illa est deus, 
              ergo proprie deus denominatur genitus et non 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!-- SV279vb-->
              illa humanitas christi, 
              sed magis proprie ipsum suppositum vel persona 
              divina, 
              ideo <unclear>
                            <unclear>proprissime[?]</unclear>
                        </unclear> 
              concedendum quod <name ref="#Mary">Virgo Gloriosa</name> genuit deum 
              et quod ipsa est mater dei.
            </p>
            <p xml:id="l67-uaeerq">
              Ulterius advertendum est quod quaedam 
              sunt formae quae non constituunt aliquod unum substantiale 
              ut formae accidentales, 
              licet secundum aliquod constituant aliquod 
              compositum accidentale, 
              ita quod ex formis accidentalibus et compositis 
              substantiali fiat unum compositum accidentale formae substantiales 
              vero proprie constituunt unum, 
              ita quod ex unione formae 
              ad materiam resultat una substantia, 
              et res quidditativa.
            </p>
            <p xml:id="l67-eqscaq">
              Ex quo sequitur quod nulla forma accidentalis potest esse pars 
              alicuius entitatis, quia nec materialis nec formalis. utrum tamen 
              de potentia absoluta duo accidentia possint sic disponi 
              quod unum se habeat per modum potentiae et aliud per 
              modum actus et quod ex illis duobus fiat unum est 
              alia quaestio, utrum autem de potentia dei absoluta ex duabus 
              substantiis indivisibilibus posset fieri unum, sic quod una per 
              modum actus se habeat et alia per modum potentiae est etiam 
              alia quaestio, tamen prima facie videtur quod non, quia potentialitas 
              materiae dicitur esse pura potentia et totale suum esse est tendentia 
              in aliud et ex hoc consurgit quod cum potentialitate 
              ipsius cum forma quae est eiusdem tendentiae constituatur unum 
              tertium suppositum. Ita probabile est quod solius pure potentiae 
              est concurrere materialiter ad constitutionem alicuius quidditatis.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l67-Dd1e190">
            <head xml:id="l67-Hspospo">Secunda propositio</head>
            <p xml:id="l67-apsdad">
              Alia propositio: 
              si tendentia in subsistentiam principalem materiae vel formae 
              reduceretur ad causam finalem. et ad modum per quem 
              res monentur in finem, 
              ut si staret formam materiam 
              informare et nullum compositum constituere. 
              Patet nam et constitutio 
              compositi et subsistentiae principalis consurgit ex 
              huiusmodi tendentia. 
              Ex qua tamen a posteriori arguuntur 
              consurgere denominationes concretivae, 
              sicut patuit 
              in 
              <cit>
                <ref xml:id="l67-Rd1e199">lectione praecedenti</ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit>. 
              Et quod primum staret in illo casu, 
              ubi forma informaret materiam, 
              et tamen non constitueret compositum. 
              Patet quia 
              esset habitudo ad finem non ultimum, 
              ideo esset substractibilis, 
              ut deductum est in prima distinctione, 
              ergo deus posset huiusmodi 
              tendentiam suspendere qua suspensa tolleretur ratio 
              supponit vel subsistentiae, 
              ergo vel non communicarentur denominationes 
              concretivae vel materiae primae communicarentur praedicata 
              quidditativa et denominaretur homo vivens, 
              et sic de aliis denominationibus.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l67-Dd1e208">
            <head xml:id="l67-Htpotpo">Tertia propositio</head>
            <p xml:id="l67-apqmvf">
              Alia propositio: quamvis totum illud quod est perfectionis in 
              influxu formali vel materiali deus posset supplere quantum 
              ad effectum, hoc tamen non potest in eodem genere, 
              sed solum in alio. 
              Probatur nam quantum ad illud quod est perfectionis in influxu 
              formali vel materiali reducitur aequivalenter 
              ad causam efficiente et ad aliquam operationem vel motum 
              quae quid perfectio potest per causalitatem effectivam 
              a deo suppleri, non tamen in eodem genere causae, quia deus 
              non potest concurrere in genere causae materialis vel formalis.
            </p>
          </div>
          <div xml:id="l67-Dd1e218">
            <head xml:id="l67-Hd1e220">Quarta propositio</head>
            <p xml:id="l67-apqads">
              <pb ed="#SV" n="280-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              Alia propositio: 
              quamvis influxus materialis respectu educationis formae 
              sit quodam modo formae productivus et formae productae conservativus, 
              nihilominus tamen in eodem genere causae non potest 
              a deo suppleri.
            </p>
            <p xml:id="l67-ppppie">
              Prima pars patet, 
              nam secundum philosophiam et 
              fidei non contradicit materia respectu formae 
              habet aliqualem influxum eductivum 
              praeter potentiam pure receptivam. 
              ponit enim 
              <cit>
                <ref xml:id="l67-Rd1e234">
                                <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name>
                            </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              et illi, 
              qui ponunt novarum 
              formarum eductiones formas educi de potentia materiae 
              modo ista potentia materiae debet imaginari quid influxus 
              materialis, qui non est pure receptivus, 
              sed magis activus, 
              ut sic loquar licet enim non sit de genere causae 
              efficientis habet tamen rationem causalitatis effectivae quantum ad 
              effectus positionem in esse.
            </p> 
            <p xml:id="l67-msppec">
              Modo secunda pars dicit quod, 
              licet deus quantum ad illud 
              quod est perfectionis potest supplere influxum materialem, 
              non tamen hoc potest concursu positivo eiusdem 
              generis concursu materiae de cuius potentia forma educitur. 
              Consequenter inferunt alii quod, 
              licet huiusmodi concursus materialis respectu 
              eductionis formae sit limitatus et parvae perfectionis per naturam, 
              tamen causalitatem creatam vel creabilem potest suppleri, 
              saltem illud est multorum opinio, 
              scilicet omnium dicentium 
              quod vix creativa non est creaturae communicabilis. 
              Unde imaginatio illorum stat in hoc 
              quod talis est dependentia formae, 
              quae educitur de potentia materiae quantum ad influxum 
              materialem quod sine illo cum influentia dei generali non posset 
              effectus causari.
            </p>
          </div>
        </div>
        </body>
    </text>
</TEI>