http://scta.info/resoure/l62-udevae/reims/transcription

Unde divina essentia sapit sapientia et non bonitate et est bona bonitate et non sapientia, et sic de aliis, licet idem sit divina sapientia et bonitas et pro capienda ymaginatione imaginatione ponitur exemplum capiamus animam informatam sa pientia et informatam iustitia et aliis vir tutibus, et quod habeat notitias quot sunt creaturae, ymo immo quod habeant omnes notitias creatas. Deinde[?] ponatur quod omnes illae notitiae concurrant ydemptitate identitate in animam realiter et formaliter remanentibus tamen suis officus tunc in isto casu habebitur ymaginatio imaginatio formali tatum, quia tunc anima erit sapientia quia ydemptificantur identificantur omnia anima et sapientia et erit bonitas etiam, et tamen bonitas non erit forma liter sapientia, quia bonitas habet aliud officium quam sapientia, et tunc in isto casu alia erit notitia hominis, et alia equi, lice eadem sit notitia equi et hominis in illo casu tamen aliud erit officium notitiae respectu equi et respectu asini vel hominis, recte proportionaliter in Deo concur runt rationes formalitatum ydemptitate identitate , licet non omnimoda ydemptitate identitate , quia alterius officium est intelligere aliud velle. Et sic potest ymaginari imaginari quid ymaginatus imaginatus est Doctor Subtilis, tamen alia oppinio opinio quam intendo tenere est magis probabilis et videbitur, licet positio Doctoris Subtilis sit multum subtilis et cum magno labore venerit ad eam