http://scta.info/resoure/l62-erpnnd/reims/transcription

Et resoliunt[?] 'perseitatem' primi modi ad huiusmodi formas et additis differentiis ad huiusmodi formas constituuntur diffinitiones. Unde genus se habet quemadmodum totius et species vel differentia addit, et ab illis constituitur diffinitio. Et tunc propositiones in quibus praedicatur[?] diffinitio vel pars dif finitionis de diffinito dicebant esse in primo modo dicendi per se, et sicut dicit actor de causis[?] intelligentia est plena formis et secundum varietatem formarum substantialium in creaturis consimiliter ymaginati imaginati sunt quod in Deo est varietas formalitatum concurrentium tamen ydemptitate identitate in unitatem divinae essentiae. Sed quia illud est de materia ydearum idearum de quibus videbitur inferius, ideo pro nunc nihil dicetur