<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l49-nsaepn/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l49-nsaepn">
              Nam sicut anima comparatur ad corpus, nam ex hoc est debita 
              dispositio, et <unclear>pe??tis[?]</unclear> corporum, quia quodlibet membrum habet suam 
              propriam dispositionem et habet illud quod si oportet ut exeat 
              in suam debitam operationem, sic est de felicitate communitatis, quia 
              si in communitate sit bona dispositio et quodlibet membrum velit 
              bonum communitatis, scilicet, pacem et tranquillitatem, tunc creatura 
              talis quae operaretur ut esset tranquillitas et pax in communitate 
              <cb ed="#SV" n="257ra"/>diceretur moraliter operari. unde statuens sibi sic finem omnia 
              vitia vellet Repellere et iustitiam vellet servare, quia 
              Reddere valet cuilibet quod suum est propter pacem communitatis et vellet 
              temperantiam probare ut caste viveret et prudentiam ut 
              Recte et debite omnia ordinaret in bonum communitatis. et sic licet talis 
              statueret sibi aliquem temporalem et ad se, tamen deus posset talem 
              excusare, quia facit propter commune bonum. unde ad sic bene 
              operandum moraliter sufficit quod talis habeat finem quem cives 
              intendunt et secundum hoc quis posset omnia vitia Repellere 
              probatur, quia melius esset sibi omnia vitia Repellere propter bonum 
              commune. et sic naturalis iuxta praedicta haberet dicere quod deus non haberet 
              tali aliquid imputare licet statueret sibi finem temporalem et 
              per hoc servaretur ordo potentiae et in hoc primo quis salvare quod 
              posset <del rend="expunctuated">salvari</del> operari bene moraliter ex puris naturalibus.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>