http://scta.info/resoure/l49-dciiis/reims/transcription

De caritate intensa dicit quod quis potest se scire esse in caritate quia potest se experiri habere actum intensum dilectio nis Dei et detestatur temporalia propter Deum. Et tunc ad auctoritatem dicit quod inte??itur de aeterna Dei dilectione vel reprobatione vel odio, scilicet, quod nullus scit utrum sit praedestinatus vel praestitus. Unde aliqui praestiti aliquando Deum dilexerunt et fuerunt in caritate et aliqui praedestinati Deum offenderunt vehementer sicut David Pau lus et sic de allis. Et sic nemo scit utrum amore vel odio dignus sit quantum ad praedestinationem Dei aeternam vel reprobationem vel secundo dicit quod inte??itur de gratia finali vel gratia perseverantiae, quia nemo sit utrum perseverabit in gratia usque ad finem vel non. Et sic potest intelligi illa scriptura.