<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l49-cassir/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l49-cassir">
              Consequenter 
              <cit>
                <ref xml:id="l49-Rd1e399" target="http://scta.info/resource/l47-sscnde">ad secundam rationem</ref>
              </cit>
              voluntas 
              potest habere aliquem actum deliberatum circa deum et non 
              necessario malum, ergo bonum, 
              ergo poterit frui deo ex puris naturalibus 
              quando dicitur quod voluntas ex puris naturalibus potest deum fruitive 
              diligere. conceditur de vi <unclear>locutae[?]</unclear> 
              et etiam conceditur quod non necessario habet 
              actum malum 
              quia potest se disponere et esse in gratia. 
              Ad argumentum 
              tamen secundum intensionem quam praetendit argumentum dicitur quod si voluntas 
              circa deum habet aliquem ex puris naturalibus habet actum pravum quia 
              quaecumque actum ex puris naturalibus eliciat semper erit actus inordinatus, 
              ergo fruitio creaturae et usus dei, 
              et sic deordinatio 
              et perversio universi, 
              tamen cum hoc salvatur quod est libera et quod 
              posset suam libertatem exercere circa alia obiecta et etiam circa illud 
              obiectum, dum tamen se disponeret. 
              Unde si faceret quod in se est et 
              disponeret ad gratiam statim infundetur sibi gratia, et non haberet 
              actum malum. et sic apparet solutio illius rationis, et cetera.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>