<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l45-yciasm/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l45-yciasm">
              Immo circa istam materiam dicunt aliqui 
              quod etiam staret aliquem salvari qui tamen numquam in vita sua 
              habuisset fidem nec caritatem vel gratiam. et casus potest sic 
              poni: sit aliquis paganus adultus qui primo habet usum 
              rationis in <c>a</c> instanti, iste tenetur se disponere debite adhuc 
              quod suscipiat verum cultum et veram fidem et legem. et 
              ipso Requiritur aliqua dispositio antequam sit debite dispositus, 
              tunc disponat se, quia tenetur se disponere ad susceptionem 
              et istud non potest fieri subito, ergo Requiritur aliqua 
              mora, tunc ponatur quod se disponat in tota illa 
              mora debite, et quod in instanti terminante primo illam 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV252rb-->
              moram ille moriatur et decidat, 
              tunc in isto casu videtur 
              multis probabile quod iste salvabitur, quia fecit quod in se est, nec 
              omissum, nam quam cito potuit se disposuit, ergo dispositio habebit 
              suum effectum ac si maneret.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>