<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l45-esvetd/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l45-esvetd">
              Et similiter viceversa potest poni quod sit aliquis, qui 
              ab instanti sui  baptizati fuerit in gratia, et tamen dampnabitur. 
              nam sit aliquis baptizatus, qui semper continet gratiam suam et 
              augeat semper suam gratiam. tunc praecipiatur sibi quod eliciat 
              actum <c>a</c> qui potest elici in instanti, tamen non limitetur sibi 
              tempus. sed sufficiat quod eliciat in aliquo instanti vitae suae, 
              tunc ultra ponatur quod non eliciat, sed in illo statu decedat, 
              tunc dampnabitur, quia transgressor praecepti et non penitet, 
              nec peniterit, etiam iste offendit et non Reparavit, ergo est 
              indignus. et tamen ipse semper fuit in gratia, quia in quolibet instanti 
              vitae suae potuit implere illud praeceptum quia quocumque instanti 
              dato in illo poterat, 
              et sic non fuit transgressor in vita 
              sua, quia  quocumque instanti proximo morti suae dato inter 
              illud et mortem suam erat tempus medium in quo poterat 
              implere praeceptum, 
              et sic semper fuit in gratia in vita sua, et 
              tamen dampnabitur.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>