<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l45-Dd1e355/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="l45-Dd1e355">
            <head xml:id="l45-Hoqqvgs">Obiectio: Quod quis sine fide, caritate, vel gratiam salvetur</head>
            <p xml:id="l45-yciasm">
              Immo circa istam materiam dicunt aliqui 
              quod etiam staret aliquem salvari qui tamen numquam in vita sua 
              habuisset fidem nec caritatem vel gratiam. et casus potest sic 
              poni: sit aliquis paganus adultus qui primo habet usum 
              rationis in <c>a</c> instanti, iste tenetur se disponere debite adhuc 
              quod suscipiat verum cultum et veram fidem et legem. et 
              ipso Requiritur aliqua dispositio antequam sit debite dispositus, 
              tunc disponat se, quia tenetur se disponere ad susceptionem 
              et istud non potest fieri subito, ergo Requiritur aliqua 
              mora, tunc ponatur quod se disponat in tota illa 
              mora debite, et quod in instanti terminante primo illam 
              <cb ed="#SV" n="b"/><!--SV252rb-->
              moram ille moriatur et decidat, 
              tunc in isto casu videtur 
              multis probabile quod iste salvabitur, quia fecit quod in se est, nec 
              omissum, nam quam cito potuit se disposuit, ergo dispositio habebit 
              suum effectum ac si maneret.
            </p> 
            <p xml:id="l45-uigicp">
              Unde in gratificatione 
              sunt duo aliquid est ex parte creaturae, scilicet, una dispositio. prima, quae 
              est in potestate creaturae sine gratia gratificante quam posita 
              deus infundit gratiam, et tunc posita prima dispositione. sequitur 
              secunda dispositio quae est infusio gratiae, et sic in illo casu ille per totam 
              vitam suam fuisset in peccato, et tamen salvaretur. et illud concedunt 
              plures.
            </p>
            <p xml:id="l45-esvetd">
              Et similiter viceversa potest poni quod sit aliquis, qui 
              ab instanti sui  baptizati fuerit in gratia, et tamen dampnabitur. 
              nam sit aliquis baptizatus, qui semper continet gratiam suam et 
              augeat semper suam gratiam. tunc praecipiatur sibi quod eliciat 
              actum <c>a</c> qui potest elici in instanti, tamen non limitetur sibi 
              tempus. sed sufficiat quod eliciat in aliquo instanti vitae suae, 
              tunc ultra ponatur quod non eliciat, sed in illo statu decedat, 
              tunc dampnabitur, quia transgressor praecepti et non penitet, 
              nec peniterit, etiam iste offendit et non Reparavit, ergo est 
              indignus. et tamen ipse semper fuit in gratia, quia in quolibet instanti 
              vitae suae potuit implere illud praeceptum quia quocumque instanti 
              dato in illo poterat, 
              et sic non fuit transgressor in vita 
              sua, quia  quocumque instanti proximo morti suae dato inter 
              illud et mortem suam erat tempus medium in quo poterat 
              implere praeceptum, 
              et sic semper fuit in gratia in vita sua, et 
              tamen dampnabitur.
            </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>