http://scta.info/resoure/l32-unmaim/vat/transcription

Unde uno modo creatura est comprehensibilis ab alia creatura, alio modo non. Pro quo notandum est quod creaturam comprehendi ab alia creatura dupliciter potest intelligi. Uno modo quod cognoscatur secundum omnem praedicatum dicibile de ea, et isto modo non potest creatura comprehendi ab anima, nisi miraculose et supernaturaliter, sicut secundum aliquos est de anima propter infinitas quas creatura in se et ad alias res. Tamen illud non denego ab anima Christi, sed bene cuicumque alteri de lege ordinata. Alio modo quod cognoscatur secundum omnia praedicata dicibilia de ea essentialia, tamen et sic ipsa est bene comprehensibilis ab alia creatura