http://scta.info/resoure/l32-qmpqan/vat/transcription

Secundo potest una notitia alteri notitiae comparari quantum ad perfectionem, quae est in habitudine ad finem ultimum, vel ad finis ultimi consecutionem. Et quantum ad hoc notitia creaturae est perfectior notitia Dei, quia notitia Dei immediate coniungit potentiam cum sua luce et cum fine suo ultimo in qua coniunctione consistit ultima perfectio creaturae. Et ideo quantum ad hoc notitia Dei tenet supremum gradum. Et quantum ad hoc potest dici quod creatura non posset habere notitiam de creatura perfectiorem perfectiorem quam sit minima[?] notitia Dei, et illa quae ut ita loquar sufficeret immutare potentiam et unire creaturam cum Deo. Et secundum istum modum, notitia creaturae esset imperfectissima, quia multae sunt cognitiones creaturae quae sunt omnino impertinentes ad finem ultimum consequendum. Et inter illas, quae sunt pertinentes una est magis pertinens quam alia. Et ideo Deus non indidit nobis quod nos non cognosceremus multa, quae sunt sicut angelus, quia rerum cognitio non multum confert nobis ad salutem, nec esset nobis utilis, nisi secundum quod ub ea reluceret divina essentia quae relucentia satis apparet in aliis. Ideo quantum ad hoc notitia fidei est perfectior quam quaecumque alia notitia, quia est. Et licet non immediate sciatur in finem ultimum, tamen disponit immediate ad finem etc. et etiam cognitio sui multum confert. Quantum ad hoc quaelibet notitia Dei est perfectior quam quaecumque alia