http://scta.info/resoure/l32-qdqddn/vat/transcription

Quarto dicitur quod non dantur huiusmodi proportiones, sicut imaginatur Adam, scilicet, quod in perfectionibus essentialibus notitiarum non erit processus in infinitum secundum perfectionem obiectorum, ita quod perfectioris speciei erit semper perfectior notitia. Et sic data notitia aliqua potest dari in duplo perfectior, in triplo, et sic in infinitum eo quod species non communicant in aliqua perfectione unica in qua possint sic comparari. Modo comparatio debet esse in aliquo quod sit eiusdem rationis in quolibet comparabilium, comparatio enim sive proportio dupla ad perfectionem humanam. Quid enim esset hoc dicere quod proportio perfectionis humanae dupla requiritur, ideo argumentum procedit ex falsa imaginatione, scilicet, quod species sunt adinvicem comparabiles secundum perfectionem essentialem et sic consequenter diceretur de notitiis