http://scta.info/resoure/l32-qasidf/vat/transcription

Quod autem si ponatur quod sit finita, sequitur ex hoc quod sit aliqua notitia creaturae perfectior. Probatur, quia obiectem certe perfectionis causat sui certe perfectionis, et obiectum perfectius causat etiam perfectiorem notitiam, et cum sit processus in infinitum in obiectis creabilibus, sequitur quod tandem deveniretur ad obiectem quod causabit notitiam sui perfectiorem quam Dei notitia. Nam si ponatur quod notitia Dei sit finita, habeat ergo certam proportionem notitiae albedenis; cum ergo sit processus in infinitum in obiectis creabilibus et correspondenter in earum notitiis, et semper perfectius obiectum causat perfectiorem notitiam, sequitur quod tandem dabitur aliquod obiectum quod causabit notitiam, quae habebit maiorem proportionem ad notitiam albedinis quam notitia ipsius Dei finita