http://scta.info/resoure/l31-suqrit/reims/transcription

Sequitur ulterius quod nullum obiectum finium est summae proportionatum potentiae creatae intellectivae, quia nullum obiectum finium est summae quietatum[?] intellectus. Item nulla creatura habet rationem infiniti et ultimi finis. Modo, sicut alias dictum est, proportionalis ordo est causarum finalium, sicut agentium, ita quod, sicut causa secunda concurrit active per accidens et non ex se, sed ex causa infinite et immense activa. Item causa finalis secundaria potest esse causa finalis per accidens alicuius ordinati in ipsam, et non se sola, sed mediante ultimo sive immenso, etc. Ideo dicit Augustinus inquietum est cor nostrum, Domine, donec requiescat in te