http://scta.info/resoure/l31-sdqrcc/reims/transcription

Secundo dico quod dicta Sanctorum et doctorum dicentium: 'quod inter potentiam et obiectum debet esse certa proportio', debet intelligi quod obiectum est conveniens potentiae vel bonum quantum est de per se. Unde quod est alteri bonum vel ad quod alterum ordinatur vel cuius adeptio sibi proficit vel se habet in ratione finis vel alterius causae illi proficitur[?} illud. Respectu illius dicitur proportionatum. Unde obiectum esse proportionatum potentiae vel intellectui, nihil aliud est quam ipsum esse bonum tali potentiae vel conveniens vel ad quod talis potentia inclinatur vel ordinatur. Et iste est verus intellectus omnium dicentium quod 'inter potentiam et obiectum debet esse certa proportio'. Et non ita est proportio in proposito quod Deus est obiectum beatificum et finis ultimus ipsius creaturae. Ideo consequentur est obiectum proportionatum potentiae intellectivae creaturae pro cuius adeptionem creatura optime est, quia ipsa est secundum quod ordinata est. Ideo in eo formaliter quiescit et omnis inclinationes, quae sunt in creatura per modum carentiae cessant. Et solum remanent complacentiae convenientis