http://scta.info/resoure/l31-sdapee/reims/transcription

Sequitur secundo de actu quod quanto actus, qui inter potentiam et obiectum, magis excedit facultatem naturalem potentiae perceptivae, tanto talis actus est potentiae perceptivae magis proportionatus. Unde imaginandum est quod tota latitudo actuum beatificorum excedit facultatem naturalem potentiarum beatorum. Et tunc imaginandum est quod in huiusmodi latitudine, quanto actus magis recedit a non gradu, magis excedit facultatem naturalem talis potentiae. Et tamen quanto magis ascendit, tanto est sibi magis conveniens et magis proportionatus, quia quanto magis ascendit recedendo a non gradu, tanto magis delectatur et quietatur potentiam perceptivam, ergo etc.