http://scta.info/resoure/l31-refhic/reims/transcription

Responsio est facilis penes imaginationem illius supremae notitiae. Valde enim imaginale est quod sint plures notitiae distinctae idem repraesentantes. Verbi gratia, possibile est quod sit aliqua notitia quae modo repraesentet etiam Deum et nullam creaturam. Potest iterum esse una alia, quae non repraesentet nisi Deum, quae magis assimilabitur primae luci quam prima. Ita quod possibile est quod sint duae notitiae, quae non repraesentant nisi idem, et tamen una perfectius repraesentabit quam alia. Et istud induxi ad ostendendo quod nedum quoad istam multitudinem, quae est omnium cognoscibilium possibilium habuit anima Christi cognitionum, sed habuit suprema in speciem possibilem, quia Deus dedit sibi tantum quantum potuit et extensive et intensive. Et ideo cum reverentia ipsius Adae videtur mihi quod non bene dicit declarando se dicens quod: si Sortes et Plato cognovissent istam conclusionem 'triangulus habet tres' etc., aeque perfecte cognovisset unus sicut alter. Verum est dicit ipse quod de triangulo unus potest habere notitiam perfectiorem quam alter; sed quantum ad illam conclusionem, aeque perfectam notitiam habuisset unus sicut alter. Et consequentur dicit quod: si Sortes cognoscat triangulum habere tres, etc. aeque perfecte, cognoscit sicut Deus cognoscit, quia Deus respectu huius conclusionis triangulus hoc[?] etiam adaequate cognovit finite sicut Sortis, licet de substantia[?] illius conclusionis habeat infinitas cognitiones