http://scta.info/resoure/l24-essvls/reims/transcription

et sic sicut est processus in infinitum in huiusmodi speciebus quia quacumque data potest dari perfeccior perfectior quia quacumque data cum inter illam et deum sit infinita distancia distantia inter illam et deum potuerunt produci infinitae quarum una semper erit perfeccior perfectior alia quia potentia infinita numquam adaequat sibi ef fectum aliquem finitum ad extra quia iam sic esset potencia potentia finita et limitata ad illum effectum ita est processus in infinitum in huiusmodi noticiis notitiis abstractivis a convenientia specierum creabilium a deo ideo quot sunt species producibiles tot sunt conceptus formales ab intellectu ex convenientiis specierum cum deo continue perfecciores perfectiores et perfecciores perfectiores secundum perfectiones specierum competentes deo non particulariter sive singulariter sed universaliter Utrum autem aliqua perfeccio perfectio univoce competat deo et creaturis de hoc alias videbitur loco suo