http://scta.info/resoure/l24-echirv/sorb/transcription

et circa hoc prius notatum fuit quod aliquae notitiae dependent a suis obiectis ymo immo eciam etiam veritates naturaliter a nobis causatae et in talibus verificatur illud ab eo quod res est vel non est etc de notitiis autem supernaturalibus sic non est ymo immo habent rationem prioritatis ad sic esse vel fore ad extra consequenter dicebatur quod staret quod esset unus actus in specie qui esset in uno notitia plurium quam in alio et sic per eundem actum specificum omnes possunt esse beati unde iuxta hoc salvaretur quod tota latitudo accidentium sive visionum beatificarum esset simpliciter finita quantum ad speciem licet essent infinitae visiones possibiles quia omnes essent eiusdem speciei ideo non redderent latitudinem accidentium infinitam quo ad speciem ymo immo nihil adderent per hoc eciam etiam salvaretur de capacitate animae intellectivae quia communiter consuevit introduci in materia illa de capacitate animae quod anima plus posset mereri quam posset beatificari istud faciliter solveretur ex quo eadem est species omnium visionum beatificarum ideo quaelibet anima esset beatificata per eundem actum specie beatifica quod autem sit plurium graduum vel plurium cognitiva hoc haberet ex divina libertate quae non respicit limitationem capacitatis animae Ex quo consequenter posset salvari quod fierent diversae revelationes sine successione vel multiplicatione actuum quia idem actus ex divina libertate potest nunc repraesentare aliquid vel aliter quod ante non repraesentabat Et consequenter dicebatur quod staret quod idem actus repraesentaret primo verbum deinde creaturas et verbum secundum quemcumque modum sibi placiant et consequenter diceretur quod idem actus posset repraesentare verbum et se ipsum licet stat quod solum repraesentet verbum et sic staret eundem actum esse rectum et reflexum quia esset reflexus inquantum repraesentaret se et esset rectus inquantum repraesentaret verbum