http://scta.info/resoure/l24-aeipmp/sorb/transcription

alius est ymaginandus imaginandus modus abstrahendi notitiam propriam ipsius dei non secundum processum datum sed ex conceptibus limitatis creaturarum et est quasi differens specie a primo modo unde advertendum est quod quaelibet notitia creaturae est immediate opta apta nata concurrere ad causandum notitiam ipsius dei propriam abstractivam nam sicut creaturae ordinem habent ad deum sic eciam etiam notitiae creaturarum ad notitiam dei igitur sicut creaturae sunt quaedam luminaria deum repraesentantia sic notitiae creaturarum sunt quasi luminaria opta apta nata quantum est de se concurrere ad notitiae dei productionem ita quod ex unica notitia creaturae potest immediate elici notitia abstractiva dei licet hoc sit nobis impossibile scilicet quod ex unica notitia creaturae possimus elicere notitiam ipsius dei ymo immo ut plurimum in nobis requiruntur plures notitiae creaturarum et apprehensivae et adhaesivae ad formandum notitiam abstractivam ipsius dei propter deffectum defectum et debilitatem potentiae abstractivae licet quaelibet notitia quantum est de se sufficiat ideo in nobis plures requiruntur notitiae creaturarum nunc simplices nunc compositione nunc cum divisione nunc cum discursu vel cum ratiocinatione et secundum compositionem huiusmodi notitiarum creaturarum resultant diversi conceptus dei magis vel minus perfecti et ideo inter potentias animae vix abstractiva est multum nobilis et perfecta et multum intellectum perficiens