http://scta.info/resoure/l19-eiclsc/reims/transcription

Et ideo circa hoc Ierominus de muliere captivata de qua praeceptum est deutero<lb ed="#R" break="no" n="21"/>nomii quod radatur et abscindantur eius pili et ungues et postea nubat per mulierem enim captivatam dicta contenta in voluminibus gentilium intelliguntur non debent inde recipi sed abradi et hoc fit per consonantiam eorum ad rationem vel fidem vel quia sunt consona sacrae scripturae vel quia approbata per usum doctorum implicite et tunc ipsis sic abrasis et examinatis possunt nubere id est potest eis uti Et istis dictis gentilium utitur met paulus in pluribus locis in sacra scriptura et istud potest fundari satis quia illi qui non fuerunt in caritate statuebant sibi finem malum Et ideo sicut tangit lactantius propter apparentiam vel coniecturam vel aliquid huiusmodi finxerunt varios errores et circa hoc sunt dicta augustini undecimo capitulo de civitate <lb ed="#R" n="37"/>dei libri noni ubi dicit quod quidam presbyter egitii in quadam epistola ad alexandrum continebatur quod maximum fuerat tempus etc et hoc etiam saepe finx erunt atheniensi in laudem suae civitatis