<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l127-Dd1e261/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <div xml:id="l127-Dd1e261">
          <head xml:id="l127-Hraorao">Responsio ad obiectionem</head>
            <p xml:id="l127-caqhaa">
              Contra arguitur 
              quia voluntas ex resistentiis iteratis 
              facilitatur ad magis et magis resistendum, 
              igitur in ea acquiritur habitus resistendi, 
              igitur hoc est ex actibus, 
              et per consequens necessario habet aliquos actus.
            </p>
            <p xml:id="l127-eqappc">
              Ex quo apparet quod 
              per actus realiter resistit, 
              et sic concluditur 
              quod voluntas respectu obiecti necessario 
              elicit velle vel nolle vel actum <unclear>resistitivum</unclear>, 
              et ita <unclear>argui<!--arguit--></unclear> 
              <cit>
                <ref xml:id="l127-Rd1e280">
                            <name ref="#Ripa">de Rippa</name>
                        </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              et probat per hoc quod nullus potest peccare omissive.
            </p>
            <p xml:id="l127-sqsnvv">
              Secundo, 
              quia si voluntas esset libera, 
              vel ipsa produceret 
              actum suum subito vel successive. 
              Non primum 
              quia sequitur quod in aliquo tempore
              dato parvo quantumcumque sit 
              <pb ed="#SV" n="357-v"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              illud quod in illo voluntas intenderet gradum vel actum 
              usque in infinitum. 
              Consequens est falsum. 
              Patet consequentia 
              quia qua ratione producit actum 
              ut quattuor in primo instanti illius temporis 
              pari ratione in quolibet alio instanti illius temporis 
              produceret tantum actum 
              quia non est minus potens 
              in aliis instantibus producere tantum actum, 
              immo ipsa est potentior esse facilitatur per reiterationem 
              productionis ad producendum actum, 
              nec poterit dici secundum eo 
              quod voluntas non habet resistentiam 
              respectu productionis sui actus, 
              igitur ipsa non agit successive. 
              Tenet consequentia 
              quia successivo 
              videtur esse ratione resistentiae. 
              Antecedens apparet 
              quia illa resistentia posset augeri 
              ad aequalitatem <unclear>activitatis</unclear> voluntatis 
              vel ad maiorem 
              quo dato voluntas impossibilitaretur et impediretur totaliter 
              ad sui actus productionem, 
              et sic non esset intrinsece et essentialiter libera, 
              quod non videtur verum.
            </p>
            <p xml:id="l127-taeiea">
              Tertio, 
              arguitur ex processu 
              <cit>
                <ref xml:id="l127-Rd1e303" target="http://scta.info/resource/aristneth-l7">
                  <name ref="#Aristotle">Philosophi</name> 
                  septimo <title ref="#Ethics">Ethicorum</title>, 
                  capitulo tertio
                </ref>
              </cit>, 
              ubi ipse comparat syllogismum speculativum 
              ad practicum ponendo 
              quo ad aliquid differentiam et 
              quo ad aliquid convenientiam. 
              Differentia est <unclear>quin</unclear> 
              conclusio syllogismi speculativi praecise scitur, 
              ita quod finis eius est tantum sciri 
              modo sic de conclusione syllogismi practici 
              quia per ipsam et per sic esse 
              sicut per eam significatur anima necessario operatur, 
              ita quod quanta necessitate intellectus conclusio speculativa facit scire 
              praecise vel scitur tantummodo necessitate operatur 
              intellectus ex conclusione practica, 
              ut si intellectus sciat istam 
              <unclear>omnem</unclear> dulce est gustandum, 
              necessario sequitur operatio. 
              Sed in conclusione speculativa, 
              si scit intellectus ei assentiendo.
            </p>
            <p xml:id="l127-qahhss">
              Quarto, 
              arguitur habitus exit in actum absque concursu libero potentiae 
              ut apparet de habitibus scientiis, 
              igitur habitus in voluntate 
              qui non erit minoris potentiae exit in actum naturaliter, 
              igitur voluntatis per habitum necessitabitur ad actus productionem. 
              Patet consequentia 
              quia ipsa non est activitas habitus 
             <unclear>subspensiva</unclear>.
            </p>
            <p xml:id="l127-chnah">
              Confirmatur habitus in aliquo 
              gradu movet voluntatem ad actus productionem 
              et in maiori gradu magis movet eam 
              igitur dabitur gradus habitus tantae intentionis quod nedum non 
              sufficiet tantum movere voluntatem ad actus productionem 
              sed etiam eam necessitabit ad hoc.
            </p> 
            <p xml:id="l127-qvcctn">
              Quinto, 
              voluntas carens gratia necessatur a temptationibus 
              illicitis, igitur ipsa non est libera. 
              Antecedens probatur 
              quia ipsa non 
              potest resistere temptationibus, 
              igitur necessario subcumbit. 
              Antecedens apparet per 
              <cit>
                <ref xml:id="l127-Rd1e334">
                  <name ref="#Augustine">Augustinum</name>, 
                  <title ref="#AgainstThePelagians">Contra <unclear>Pelagium</unclear>
                            </title>
                </ref>
                <bibl>XXX</bibl>
              </cit> 
              arguentem 
              <!--possible beginning of quote or quote@type=paraphrase -->
              nam si voluntas se sola sufficeret resistere temptationibus, 
              reverteretur error <name ref="#Pelagius">Pelagii</name> saepissime 
              condemnatus et reprobatus. <!-- end of possible quote -->
              Ex quo videtur 
              quod voluntas carens gratia 
              respectu cuiuscumque tem<cb ed="#SV" n="b"/><!--357vb-->ptationis 
              necessitatur.
            </p>
            <p xml:id="l127-svvpac">
              Sexto, 
              vel voluntas respectu suorum actuum se habet passive 
              vel active. 
              Non primum 
              quia non esset libera eo quod actus producibilis in potentia 
              passiva non est in potentia passi, 
              sed agentis praecise, 
              igitur agentia naturalia pure naturaliter agent 
              quia quodlibet obiectum movens voluntatem concurrit naturaliter, 
              et per consequens eam necessitabit ad actus sui productionem. 
              Nec potest dici secundum, 
              scilicet quod voluntas se habeat 
              active et praecipue respectu actuum meritoriorum, 
              quia ipsa non se habet active respectu habitus meritorii, 
              igitur nec respectu actus. 
              Tenet consequentia 
              quia actus est maioris dignitatis 
              quam habitus 
              quia creaturam magis <unclear>dignificat</unclear> 
              quia ipsa dignior est 
              cum actualiter meretur quam 
              cum habet tantum merendi habitum, 
              ideo 
              dicit 
              <ref xml:id="l127-Rd1e365">
                <name ref="#Aristotle">Aristoteles</name>
              </ref> 
              quod 
              <cit>
                <quote xml:id="l127-Qd1e373" source="http://scta.info/resource/aristneth-l1" type="paraphrase">
                  praecipue agonizantes coronantur
                </quote>
                <bibl>
                  XXX
                  <!-- see https://books.google.com/books?id=VMMIAAAAQAAJ&pg=PA163&lpg=PA163&dq=praecipue+agonizantes+coronantur&source=bl&ots=Ru4VGQcpGS&sig=ACfU3U08nolC60iznZp06_tLnGAs34nwHg&hl=en&sa=X&ved=2ahUKEwiNmprtqoblAhVFdt8KHSi1AN8Q6AEwDXoECAYQAQ#v=onepage&q=praecipue%20agonizantes%20coronantur&f=false -->
                </bibl>
              </cit>.
            </p>
            <p xml:id="l127-cqraab">
              Confirmatur 
              quia respectu actus beatifici se habet voluntas passive 
              quia talis actus totam naturae facultatem excedit, 
              igitur <unclear>ipsa</unclear> se habet passive praecise. 
              Antecedens apparet 
              quia voluntas non potest producere caritatem 
              eo quod caritas est simpliciter 
              et immediate a deo tanquam donum dei 
              et excedit naturales vires humanae voluntatis, 
              si ergo voluntas non potest producere caritatem 
              tanto minus concurret ad actum beatificum.
            </p>
            <p xml:id="l127-svnpie">
              Septimo voluntas 
              numquam libere vult, 
              igitur ipsa non est libera. 
              Probatur antecedens 
              quia quandocumque vult necessario 
              suum actum per tempus continuat, 
              igitur ipsa necessitatur ad volendum. 
              Antecedens apparet 
              quia non daretur ultimum instans 
              rei naturae permanentis in esse.
            </p>
            <p xml:id="l127-cqsvsn">
              Confirmatur 
              quia si voluntas libere produceret 
              actum vel hoc esset antequam actus produceretur 
              et hoc implicat, 
              vel quando productus est in esse et hoc 
              quia omne quod est quando est necesse est esse, 
              et per consequens volendo semper necessitatur.
            </p>
            <p xml:id="l127-oeusis">
              Octavo et ultimo, 
              arguitur inquirendo 
              de determinatione voluntatis 
              vel ipsa determinatur ad <c>a</c> actum producendum 
              vel agit indeterminata.  
              Si primum 
              vel determinatur per aliquem actum liberum 
              vel naturalem. 
              Si secundum, 
              igitur necessitatur ad agendum. 
              Si primum iterum de illo quaeretur 
              utrum voluntas fuerit determinata 
              ad illius productionem. 
              Si sic 
              vel per actum naturalem 
              vel liberum. 
              Si primum, 
              tunc adhuc voluntas necessitatur 
              respectu sui actus. 
              Si secundum iterum quaeretur 
              de illo, 
              et sic procederetur in infinitum. 
              Si dicatur quod voluntas 
              agit indeterminata, 
              non videtur quomodo posset 
              salvari positis omnibus causis sufficientibus ad 
              producendum <c>a</c> actum et sufficienter dispositis 
              quare voluntas produceret <c>a</c> actum citius 
              <pb ed="#SV" n="358-r"/>
              <cb ed="#SV" n="a"/>
              in una parte temporis illius 
              quam in alia in quo quid tempore, 
              tunc erant sufficienter applicatae, 
              ita quod non esset ratio 
              quare voluntas citius produceret 
              in una parte quam in illa, 
              et si non producit in prima parte, 
              non videtur causa quare produceret 
              in secunda et non econverso. 
              Et sic apparet ex istis rationibus 
              quod voluntas nullo modo est libera. 
              Aliae rationes possent fieri, 
              sed istae sufficiunt, 
              et cetera.
            </p>
          </div>
        </body>
    </text>
</TEI>