<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l125-atcfif/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l125-atcfif">
            Alius tamen concursus potest imaginari pure 
            liber specialis ac obiectivus 
            qui non transivit in praeteritum, 
            ideo non sequitur 
            deus concurrit in tempore praeterito obiective 
            respectu <c>a</c> revelationis, 
            igitur necesse est ipsum sit concurrisse. 
            Et iuxta hanc viam aliqualiter salvatur 
            compossibilitas futurorum contingentium cum revelationibus, 
            nam dicitur quod revelatio specialiter facta a deo non 
            contrahit necessitatem in esse revelationis 
            et semper remanet contingentia 
            ut possit numquam fuisse revelatio, 
            nam si deus revelaverit <name>Gabrieli</name> iudicium futurum concurrit 
            uno modo generaliter producendo illam qualitatem 
            et sic necessariam est illam fuisse 
            si deus concurrerit specialiter respectu illius, 
            tunc illa contingenter est revelatio, 
            nam si ponatur quod iudicium futurum erit, 
            tunc diceretur quod 
            deus numquam revelavit futurum iudicium fore.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>