http://scta.info/resoure/l122-saqpcf/reims/transcription

2o secundo apparet quod consequens sit falsum quia nullum bonum[?] possum decipere quia tunc in potestate mea esset ipsum facere cadere a beatitudine, igitur nec animam christi possum decipere quae est beatissima et omnium beatorum caput sed patet consequentia principalis. nam dato actu contingenter a me producibili per adversarium quod anima christi fit scit me pro ducturum et scivit ab instanti suae con ceptionis vel creationis tunc potero actum non producere ponitur quod non productum casus est possibilis et antecedes est neccessarium necessarium , scilicet, quod anima christi ita novit quia transivit in praeteritum et per consequens si ergo sit vera christum possum decipere et facere ipsum er rare ad nutum, igitur negandum est quod per revelationem quis possit cognoscere futura