<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l119-scdced/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l119-scdced">
            Sexta creatura de sua potestate illativa 
            potest facere quod deus esse ab aeterno eam praedestinaverit. 
            patet quia ipsa potest facere actum meritorium ratione 
            cuius deus eam praedestinavit vel quo fuit praedestinata 
            a deo stante lege. Simile diceretur de praescito 
            quia in potestate creaturae est aliquid facere 
            quod ab aeterno fuerit a deo praescita stante lege. 
            Ex quo sequitur quod quilibet praescitus potest esse 
            praedestinatus et econverso, ita quod est in potestate 
            praestiti ut fiat praedestinatus et in potestate 
            praedestinati ut fiat praescitus non loquendo tamen 
            de potestate demonstrativa sed illativa adiuncto tamen quod lex 
            stet additur tamen stante lege antecedens pro prima parte 
            est in potestate illativa voluntatis creatae. alia pars 
            est constantia legis stantis, Ex quo sequitur 
            quod aliquis habet in sua potestate illativa 
            quod sit a deo praedestinatus. Ex quo sequitur 
            <pb ed="#SV" n="347-r"/>
            <cb ed="#SV" n="a"/>
            quod divina reprobatio seu praescientia nulla penitus imponit 
            necessitatem quin homo salvetur, nec claudit viam 
            salvandi, et etiam praedestinatio non includit quin 
            electi et praedestinati possint cadere et dampnari.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>