http://scta.info/resoure/l119-qceime/reims/transcription

4a quarta causa est praesumptio cognoscendi arduas veritates circa deum sine labore doctrina vel studuo, nam cognitio divinae immensitatis declarat concordiam praescientiae divinae cum futuris contingentibus et maxime cognitio de altissimis veritatibus quae 5o quinto vix potest scire institutio 20 annorum et tamen vetula vel vulgus dicit se habere huiusmodi cognitionem et ita de aliis actibus verum est quod dicunt se habere illas et tamen litterati et studiosi non possunt habere in studio plurium annorum et ideo mirandum est