<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/l105-qmiaes/critical/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="l105-qmiaes">
              Quintus modus illusionis 
              potest esse pertinenter ad praedicta laedendo organi dispositionem 
              assistentis, nam sicut torpedo solo tactu 
              stupefacit membra in tantum quod membrum redditur impotens 
              ad sentiendum, et adhuc tangendo ipsum cum 
              baculo laedit membra et omnino perturbat et ita 
              per applicationem aliquorum potest visus alterari cuius applicationis 
              sunt apparentiae variae, ubi nullo modo erit 
              daemon et ideo ad videndum Requiritur conveniens 
              tempus nam propter velocitatem motus punctus circulariter 
              revolutus videtur esse circumferentia circuli immo 
              Realiter circulus ut apparet de baculo inflammato 
              nam propter brevitatem temporis existentis inter instans in 
              quo punctus est sursum et inter instans in quo 
              est deorsum punctus iudicatur esse ubique, et ita ratione 
              parvitatis temporis res non iudicatur esse ubi est, et 
              per istum modum salvantur omnes traiectus. 
              Unde si 
              <name ref="#Sortes">Sortes</name> teneat denarium in una manu propter brevitatem 
              temporis sensus non sufficiet iudicare in qua 
              manu denarius sit si una manus aliam tetigerit 
              inperceptibiliter quia credit mutationem non esse facta 
              de loco ad locum, et sic in aliis tragediis possunt 
              esse plures deceptiones quibus utuntur magici ad 
              extorquendum simplicium.
            </p>
        </body>
    </text>
</TEI>