http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e8463/cod-dsKs3a/transcription

Et cum haec duo fundamenta sint posita, scilicet quod intellectus qui est nobis, habet has duas actiones, scilicet comprehendere intellecta, & facere ea: Intellecta autem duobus modis siunt in nobis, aut naturaliter, & sunt primae propositiones, quas nescimus quando extiterunt, & vnde, aut quomodo: aut voluntarie, & sunt intellecta acquisita ex pri mis propositionibus: Et fuit declara tum quod necesse est vt intelleeta habita a nobis naturaliter sint ab aliquo quod est in se intellectus liberatus a materia, & est intellectus agens: Et, cum hoc declaratum est, necesse est vt intellecta, habita a nobis a primis propositionibus sint aliquod factum ex congregato ex propositionibus notis, & intellectum agente. Nom enim possumus dicere quod , propositiones non habent introitum in esse intellectorum acquisitorum. Neque etiam possumus dicere quod propositiones ip sae solae sint agentes eas, iam enim de claratum est agens esse vnum, &aeter num, vt intendebant quidam Antiquorum, & opinati sunt quod eas intendebat Aristo. per intellectum agentem.