<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e6055/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e6055">
            <lb ed="#J" n="18"/>Idest &amp; haec consecutio manifesta inuenitur in eis secundum
            proportionalita<lb ed="#J" n="19" break="no"/>tem eorum in numero, &amp; dispositio iudicantis ex anima apud utrunque 
            <lb ed="#J" n="20"/>esse scilicet sensibile &amp; imaginabile, est sicut dispo vtriusque esse adinuicem. D. 
            <lb ed="#J" n="21"/>d. Nulla enim est differentia, &amp;c. i. &amp; indifferenter, siue iudicium fuerit de
            re<lb ed="#J" n="22" break="no"/>bus contrarijs, aut diuersis. figura enim &amp; qualitas consyderationis debet esse 
            <lb ed="#J" n="23"/>vna eadem apud uirtutem sensibilem, &amp; rationalem in rebus diuersis in  
            <lb ed="#J" n="24"/>genere, &amp; in contrarijs. Et, cum declarauit quod nulla est differentia in com. 
            <lb ed="#J" n="25"/>syderatione istorum duorum generum apud virtutem sensibilem &amp;
            ra<lb ed="#J" n="26" break="no"/>tionalem, dedit demonstrationem super hoc ex proportionalitate, &amp; aequa 
            <lb ed="#J" n="27"/>litate, quam habent in numero secundum imagines rerum cum suis indi 
            <lb ed="#J" n="28"/>uiduis, &amp; d. Sit igitur dispositio A. albi. i. sit igitur Aalbum, &amp; o nigrum, &amp;  
            <lb ed="#J" n="29"/>Cimago albi, &amp; D. imago nigri. erit igitur proportio A ad pE,sicut album 
            <lb ed="#J" n="30"/>ad nigrum: &amp; proportio Cad D, sicut imago albi ad imaginem nigri. &amp;  
            <lb ed="#J" n="31"/>hoc intendebat, cum d. vt mihi videtur, dispositio Capud D, est sicut 
            di<lb ed="#J" n="32" break="no"/>spositio illorum adinuicem, ut inuenitur in duobus contrariis, i. vt 
            inue<lb ed="#J" n="33" break="no"/>nitur in duobus contrarijs ex imaginibus veris. Et, cum declarauit quod 
            ta<lb ed="#J" n="34" break="no"/>lem proportionalitatem debent habere, dedit consequens conclusionem, &amp;  
            <lb ed="#J" n="35"/>d. Si igitur C, &amp; D,&amp;c. idest &amp;, cum proportio Aad s est sicut Cad D: &amp;  
            <lb ed="#J" n="36"/>A&amp; Bcomprehenduntur ab eadem virtute: ergo C&amp; Ddebent
            com<lb ed="#J" n="37" break="no"/>prehendi ab eadem virtute. &amp; istam conclusionem diminuit ex suo
            ser<lb ed="#J" n="38" break="no"/>mone.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>