<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e5999/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e5999">
            Deinde dixit. 
            <lb ed="#J" n="12"/>Et ideo nihil intelligit anima sine imaginatione. idest &amp;, quia proportio 
            <lb ed="#J" n="13"/>imaginum ad intellectum materialem est, sicut proportio sensibilium ad 
            <lb ed="#J" n="14"/>sensum, ideo necesse fuit vt intellectus materialis non intelligat aliquod 
            <lb ed="#J" n="15"/>sensibile absque imaginatione. Et in hoc. d. expresse quod intellecta vniuer 
            <lb ed="#J" n="16"/>salia colligata sunt cum imaginibus, &amp; corrupta per corruptionem
            ea<lb ed="#J" n="17" break="no"/>rum. Et expresse etiam dicit quod proportio intelligibilium ad imagines 
            <lb ed="#J" n="18"/>non est sicut proportio coloris ad corpus coloratum: sed sicut proportio 
            <lb ed="#J" n="19"/>coloris ad sensum visus: non sicut existimauit Auempace. Sed intellecta 
            <lb ed="#J" n="20"/>sunt intentiones formarum imaginationis abstractae a materia, &amp; ideo
            in<lb ed="#J" n="21" break="no"/>digent necessario in hoc habere materiam aliam a materia, quam
            habe<lb ed="#J" n="22" break="no"/>bant in formis imaginationis. &amp; hoc manifestum est per se intuentibus. 
            <lb ed="#J" n="23"/>Et, si intentiones imaginatae essent recipientes intellecta, tunc res reciperet 
            <lb ed="#J" n="24"/>se, &amp; motor esset motum. Et declaratio Aristo. quod necesse est vt in
            intelle<lb ed="#J" n="25" break="no"/>ctu materiali non sit aliqua intentionum existentium in actu, siue fuerit 
            <lb ed="#J" n="26"/>intentio intellecta in actu, aut in potentia, sufficit in destructione
            opinio<lb ed="#J" n="27" break="no"/>nis. Sed illud, quod fecit istum hominem errare, &amp; nos etiam longo
            ten<lb ed="#J" n="28" break="no"/>pore est, quia moderni dimittunt lib. Aristot. &amp; consyderant li.
            exposito<lb ed="#J" n="29" break="no"/>rum, &amp; maxime in anima, credendo quod iste liber impossibile est vt
            intel<lb ed="#J" n="30" break="no"/>ligatur. &amp; hoc est propter Auicen. qui non imitatus est Arist. nisi in Dia 
            <lb ed="#J" n="31"/>lectica: sed in aliis errauit, &amp; maxime in Metaphysica. &amp; hoc, quia
            incoe<lb ed="#J" n="32" break="no"/>pit quasi a se. 
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>