<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e5955/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e5955">
            D.d. motus enim est actio non perfecta &amp;c. i. &amp; causa, propter quam isti 
            <lb ed="#J" n="20"/>motui contingit transmutatio &amp; alteratio, illi autem non, est quia iste
            mo<lb ed="#J" n="21" break="no"/>tus, cui accidit transmutatio, est actio non perfecta, &amp; via ad 
            complemen<lb ed="#J" n="22" break="no"/>tum. ille autem est actio perfecta, immo complementum. Et quasi
            intende<lb ed="#J" n="23" break="no"/>bat quod, cum ita sit, motum esse actionem imperfectam, accidit ei propter 
            ma<lb ed="#J" n="24" break="no"/>teriam, non secundum quod est actio. Et cum hoc accidit actioni, necesse est aliquam 
            <lb ed="#J" n="25"/>actionem esse liberatam ab hoc accidente. quod enim accidit alicui per
            acci<lb ed="#J" n="26" break="no"/>dens, necesse est vt non sit ei secundum quod est. &amp;, si non fuerit ei secundum quod est, necesse 
            <lb ed="#J" n="27"/>est vt separetur ab eo. Et hoc, quod induxit hic, quasi est dissolutio 
            quae<lb ed="#J" n="28" break="no"/>stionis, maxime omnium quaestionum aduenientium in hac opinione.
            Po<lb ed="#J" n="29" break="no"/>test enim aliquis dicere quomodo possumus imaginari receptionem in substantia 
            <lb ed="#J" n="30"/>non mixta cum materia: cum declaratum est quod causa receptionis est materia. Et 
            <lb ed="#J" n="31"/>quasi innuit dissolutionem, dicendo quod materia non est causa receptionis 
            <lb ed="#J" n="32"/>simpesrstur, sed causa receptionis transmutabilis scilicet receptionis huius entis indi 
            <lb ed="#J" n="33"/>uidualis. vnde necesse est vt illud, quod non recipit receptione indiuidua 
            <lb ed="#J" n="34"/>li, non sit materiale aliquo modo. &amp; sic non remanet locus quaestioni. Et 
            <lb ed="#J" n="35"/>cum declarauit modum consimilitudinis inter sensum &amp; intellectum, in hoc 
            <lb ed="#J" n="36"/>modo passionis, &amp; motus scilicet quod in vtroque est actio perfecta, incoepit
            notifi<lb ed="#J" n="37" break="no"/>care consimilitudinem inter sentire &amp; intelligere, &amp; d. Sentire igitur simi 
            <lb ed="#J" n="38"/>le est vt tandum dicatur verbis, &amp; vt intelligatur per intellectum, i. &amp; hoc, quod  
            <lb ed="#J" n="39"/>sentire sit per se actio perfecta, &amp; sine tempore, &amp; absque eo quod precedat
            ip<lb ed="#J" n="40" break="no"/>sum actio diminuita, simile est ad intelligere intentionem intellectam, quando 
            <lb ed="#J" n="41"/>illa intentio pronunciatur ab aliquo scilicet quia fit ab hoc actio perfecta, absque 
            <lb ed="#J" n="42"/>eo quod praecedat ipsum actio diminuta. &amp; quasi intendit cum hoc
            declara<lb ed="#J" n="43" break="no"/>re causam, propter quam intellectus intelligit sine tempore.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>