<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e5893/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e5893">
            <lb ed="#J" n="14"/>Idest &amp; scientia, quae est in actu, est ipsum scitum: &amp; scientia, quae est in  
            <lb ed="#J" n="15"/>potentia, est prior tempore indiuiduo, qui scientia, quae est in actu.
            vniuer<lb ed="#J" n="16" break="no"/>saliter autem &amp; simpliciter scientia, quae est potentia, non est prior
            scien<lb ed="#J" n="17" break="no"/>tia, quae est in actu: cum scientia exiens de potentia in actum, est
            oenera<lb ed="#J" n="18" break="no"/>ta: &amp; omne generatum generatur ab eo, quod est in actu speciei illius
            ge<lb ed="#J" n="19" break="no"/>nerati. vnde necesse est vt scientia, quae est in actu, sit prior omnibus
            mo<lb ed="#J" n="20" break="no"/>dis scientia, quae est in potentia. Et forte intendebat hic per hunc sermonen 
            <lb ed="#J" n="21"/>inuenire causam, propter quam comprehensio intellectuum separatorum 
            <lb ed="#J" n="22"/>est formatio tantum, &amp; veritas in eo nunquam admiscetur cum falsitate: 
            <lb ed="#J" n="23"/>&amp; est quod scientia illorum est ipsum scitum omnibus modis, econtra 
            <lb ed="#J" n="24"/>dispositioni in scitis intellectus materialis. 
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>