<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e193/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e193">
            <lb ed="#J" n="23"/>Cum narrauit quod principium peserutationis de substantia huius
            vir<lb ed="#J" n="24" break="no"/>tutis est perscritari de genere huius actionis, quae est formare per
            intelle<lb ed="#J" n="25" break="no"/>ctum, &amp; scire genus quod praecedit differentiam, incoepit primo
            dubi<lb ed="#J" n="26" break="no"/>tare in hoc, vtrum formare per intellectum sit de virtutibus passiuis, sicut est 
            <lb ed="#J" n="27"/>sensus, aut de actiuis. Et, si est de passiuis: vtrum est passiuum propter hoc, 
            <lb ed="#J" n="28"/>quod est materiale quoquo modo, &amp; mixtum cum corpore, idest virtus 
            <lb ed="#J" n="29"/>in corpore, sicut sensus est passiuus, aut nullo modo est passiuum, quia non 
            <lb ed="#J" n="30"/>est materiale, neque mixtum corpore omnino, sed de intentione
            passio<lb ed="#J" n="31" break="no"/>nis tantum habet receptionem. Et dicit. Dicamus igitur quod, si
            forma<lb ed="#J" n="32" break="no"/>re, &amp;c. idest dicamus igitur quod, si posuerimus quod formare per
            intelle<lb ed="#J" n="33" break="no"/>ctum est sicut sentire, scilicet ex virtutibus passiuis, adeo quod prima
            uir<lb ed="#J" n="34" break="no"/>tus intellectiua recipiat intellecta, &amp; comprehendat ea: quemadmodum 
            <lb ed="#J" n="35"/>virtus sentiens recipit sensibilia, &amp; comprehendit ea: necesse est alterum 
            <lb ed="#J" n="36"/>duorum, aut ut accidat ei aliqua transmutatio, &amp; passio ab intellecto
            si<lb ed="#J" n="37" break="no"/>milis transmutationi, quae accidit sensui a sensato, quia perfectio sensus 
            <lb ed="#J" n="38"/>est virtus in corpore: aut vt non accidat ei transinutatio similis 
            transmu<lb ed="#J" n="39" break="no"/>tationi sensuum, &amp; passioni eorum a sensato, quia prima perfectio
            intel<lb ed="#J" n="40" break="no"/>lectus non est virtus in corpore, immo non accidit ei omnino. Et hoc 
            <lb ed="#J" n="41"/>intendebat, cum dixit. aliud simile. idest aut non patiatur passione aequa 
            <lb ed="#J" n="42"/>li passioni sensus, scilicet non accidit ei t rasmutatio similis transmuta¬ 
            <!--Averroes_DeAnima_JuntSecunda_11-0286.xml-->
            <pb ed="#J" n="137-r"/>
            <lb ed="#J" n="1"/>tioni, quae accidit sensui: sed solum assimilatur sensui in receptione: quia 
            <lb ed="#J" n="2"/>non est virtus in corpore.
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>