<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0">
    <teiHeader>
        <fileDesc>
            <titleStmt>
                <title>http://scta.info/resoure/iu7r3b-d1e60-d1e10329/cod-dsKs3a/transcription</title>
            </titleStmt>
            <publicationStmt>
                <p/>
            </publicationStmt>
            <sourceDesc>
                <p/>
            </sourceDesc>
        </fileDesc>
    </teiHeader>
    <text>
        <body>
            <p xml:id="iu7r3b-d1e60-d1e10329">
            <lb ed="#J" n="12"/>D. &amp; quia res, secundum quod est animal, habet appetitum, necesse est vt per illam 
            <lb ed="#J" n="13"/>intentionem moueat se. &amp; omnis appetitus non est sine imaginatione:
            o<lb ed="#J" n="14" break="no"/>mne enim imaginans aut habet illam formam imaginatiuam, a qua 
            mo<lb ed="#J" n="15" break="no"/>uetur ex sensu, aut habet eam ex cogitatione. in homine autem habetur 
            <lb ed="#J" n="16"/>ex cogitatione: in aliis vero animalibus ex sensu. Et, cum posuerimus quod  
            <lb ed="#J" n="17"/>omnis appetitus fit ex imaginatione: imaginatio autem fit ex quinque 
            <lb ed="#J" n="18"/>sensibus in animalibus perfectis, oportet consyderare quo modo 
            mouen<lb ed="#J" n="19" break="no"/>tur animalia imperfecta, quae non habent nisi tactum tantum. Et
            manife<lb ed="#J" n="20" break="no"/>stum est quod, si ista habent delectationem &amp; tristitiam, necesse est vt habeant 
            <lb ed="#J" n="21"/>appetitum. sed, si posuerimus ea habere appetitum, necesse erit vt habeant 
            <lb ed="#J" n="22"/>imaginationem. sed ista existimantur non habere imaginationem, cum 
            <lb ed="#J" n="23"/>non moueantur ad sensibilia nisi apud presentiam eorum, aut
            mouean<lb ed="#J" n="24" break="no"/>tur motu non terminato. Sed quocunque modo sit, dicamus quod
            quemad<lb ed="#J" n="25" break="no"/>modum mouentur motu non terminato, idest ad intentionem non
            ter<lb ed="#J" n="26" break="no"/>minatam, ita videtur quod imaginantur imaginatione non terminata, cum 
            <lb ed="#J" n="27"/>sentiant sensu non terminato. 
          </p>
        </body>
    </text>
</TEI>